라틴어 문장 검색

Fuso exercitu iam moenibus urbis propinquabant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 8:1)
Itaque L. Sulla festinat, vir armis optimus, parique violentia ruentem ulterius hostem quadam quasi manu reppulit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 9:2)
quanto demissior eius cursus abest procul a caelo terrisque propinquat, tanto posse minus cum signis tendere cursum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 24:6)
Horum copiam proferre nunc possem, ni tempus noctis iam propinquantis necessariae discessionis nos ammoneret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 3:2)
Cum bello Sabino quod virginum raptarum gratia commissum est Romani portam quae sub radicibus collis Viminalis erat, quae postea ex eventu Ianualis vocata est, claudere festinarent, quia in ipsam hostes ruebant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 17:2)
radiorum enim splendor propinquantem solem longe lateque praecedens, atque caliginem paulatim extenuans tenebrarum, parit lucem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 38:5)
Nunc iuvenem inparibus videre video concurrere fatis, Parcarumque dies et lux inimica propinquat, manifestumque esset Turnum utique periturum, sero tamen Iuppiter ipse duas aequato examine lances Sustinet, et fata inponit diversa duorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 39:4)
ad hoc animoso occursu natura festinat, quam sanguis comitando quasi alacritate integritatis suae compotem tinguit cutem, et inde similis color nascitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 6:5)
Letum praecedere nati Festinantem animam morti non credidit uni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:71)
His ratibus transiecta manus festinat utrinque Succisum curvare nemus;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:8)
Licet ingentes abruperit actus Festinata dies fatis;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:45)
Nunc festinatos nimium sibi sentit honores, Actaque lauriferae damnat Sullana iuventae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:10)
Rerum certa salus, terrarum gloria, Caesar, Sospite quo magnos credimus esse deos, Si festinatis totiens tibi lecta libellis Detinuere oculos carmina nostra tuos, Quod fortuna vetat fieri, permitte videri, Natorum genitor credar ut esse trium.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XCI1)
Vos tamen o nostri ne festinate libelli:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, X5)
Sed festinatis raptum tibi credidit annis, Aspexit lacrimas quisquis, Etrusce, tuas.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XL6)

SEARCH

MENU NAVIGATION