라틴어 문장 검색

Utque fide pignus dextras utriusque poposcit inter seque datas iunxit natamque nepotemque absentes pro se memori rogat ore salutent;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 41:2)
Ad quae sua bracchia tendens ter se convertit, ter sumptis flumine crinem inroravit aquis ternisque ululatibus ora solvit et, in dura submisso poplite terra, "Nox" ait "arcanis fidissima, quaeque diurnis aurea cum luna succeditis ignibus astra, tuque triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris adiutrixque venis cantusque artisque magorum, quaeque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis, auraeque et venti montesque amnesque lacusque dique omnes nemorum, dique omnes noctis adeste.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 13:6)
Vox est ubi cognita fidae coniugis, ad vocem praeceps amensque cucurri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:16)
Me tamen accepta poterat deponere bellum obside, me comitem, me pacis pignus haberet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:19)
Cape pignus amoris purpureum crinem, nec me nunc tradere crinem, sed patrium tibi crede caput.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 9:4)
Sed enim ne pectora vano fida metu paveant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 19:6)
Protinus inpressa signat sua crimina gemma, quam tinxit lacrimis (linguam defecerat umor), deque suis unum famulis pudibunda vocavit et pavidum blandita "fer has, fidissime, nostro" - dixit, et adiecit longo post tempore "fratri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 47:2)
Murmura verborum fidas nutricis ad aures pervenisse ferunt limen servantis alumnae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 42:1)
Consilii tamen ante sui, fidissima, certam te facit, Alcyone;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 51:1)
hic votis numen adorat bracchiaque ad caelum, quod non videt, inrita tollens poscit opem, subeunt illi fraterque parensque, huic cum pignoribus domus et quodcumque relictum est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 61:3)
utque manus funestas arceat aris, "Iri, meae" dixit "fidissima nuntia vocis, vise soporiferam Somni velociter aulam exstinctique iube Ceycis imagine mittat somnia ad Alcyonen veros narrantia casus."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 65:2)
Armiger ille tui fuerat genitoris, Achille, quem Dolopum rector, bello superatus, Amyntor Aeacidae dederat pacis pignusque fidemque.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 38:8)
Qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat, haud tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen esse rear nullum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 8:1)
Non haec sententia tantum fida, sed et felix, cum sit satis esse fidelem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 29:5)
"neve tui causam tege (sic sum fida) doloris!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 69:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION