라틴어 문장 검색

Hic alterius ducis Diaei late exercitum sub ipsis Isthmi faucibus fudit geminosque portus sanguine infecit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ACHAICUM 5:1)
ipsas Propontidos fauces Porcius Cato sic obditis navibus quasi porta obseravit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 10:1)
Sed cum abruptis fistulis obsideretur senatuique per legatos paenitentiae fidem faceret, ab arce degressus cum ducibus factionis receptus in curiam est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO APULEIANA 6:2)
Ausus tamen obrogare legibus consul Philippus, sed adprehensum faucibus viator non ante dimisit quam sanguis in os et oculos redundaret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO DRUSIANA 8:1)
Ibi cum obsiderentur a Clodio Glabro, per fauces cavi montis vitineis delapsi vinculis ad imas eius descendere radices et exitu inviso nihil tale opinantis ducis subito impetu castra rapuerunt;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SPARTACIUM 4:2)
quippe cum fauces Adriani maris iussi occupare Dolabella et Antonius, ille Illyrico, hic Curictico litore castra posuissent, iam maria late tenente Pompeio, repente legatus eius Octavius Libo ingentibus copiis classicorum utrumque circumvenit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 31:1)
hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur murmura flammarum rursum se colligere iras, faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 18:4)
nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur ire foras animam incolumem de corpore toto, nec prius ad iugulum et supera succedere fauces, verum deficere in certa regione locatam;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 15:7)
Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas, Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 26:10)
Praeterea radit vox fauces saepe facitque asperiora foras gradiens arteria clamor, quippe per angustum turba maiore coorta ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 19:4)
haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere finitimi fingunt et Faunos esse locuntur, quorum noctivago strepitu ludoque iocanti adfirmant volgo taciturna silentia rumpi chordarumque sonos fieri dulcisque querellas, tibia quas fundit digitis pulsata canentum, et genus agricolum late sentiscere, quom Pan pinea semiferi capitis velamina quassans unco saepe labro calamos percurrit hiantis, fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 21:5)
cum vero deorsum per fauces praecipitavit, nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:6)
hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum, illi, cui suave est, levissima corpora debent contractabiliter caulas intrare palati, at contra quibus est eadem res intus acerba, aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:16)
flumen item sitiens aut fontem propter amoenum adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:17)
Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae expirent ignes inter dum turbine tanto, expediam;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION