라틴어 문장 검색

Nimirum in caelo secum ridet Iuppiter, Haec qui negavit magno consilio homini, Ne sceptrum mundi raperet nostra audacia.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Non esse plus aequo petendum.4)
Tum vir animi simplicis Id dedecus castrorum propelli iubet, Nec cadere in illum credit tantam audaciam.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Pompeius Magnus et eius miles: Quam difficile sit hominem nosse.10)
Sub quo non minora flagitia commiserat quam sub Nerone sed tectiora.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 1:2)
quod flagitium si 'male'. Non possum dicere aliud tunc mihi quam deos adfuisse.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 5:7)
Aspice Regulum, qui ex paupere et tenui ad tantas opes per flagitia processit, ut ipse mihi dixerit, cum consuleret quam cito sestertium sescentiens impleturus esset, invenisse se exta duplicia, quibus portendi miliens et ducentiens habiturum.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 13:1)
Postea Norbanus omnibus diebus cognitionis interfuit eandemque usque ad extremum vel constantiam vel audaciam pertulit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 34:3)
Non ideo tamen eximiam gloriam meruisse me, ut ille praedicat, credo, sed tantum effugisse flagitium.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 4:1)
Quamquam minor vis bonis quam malis inest, ac sicut ἀμαθία με`ν θράσοσ, λογισμο`σ δε` ὄκνον φέρει, ita recta ingenia debilitat verecundia, perversa confirmat audacia.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 3:2)
Lustricius Bruttianus cum Montanium Atticinum comitem suum in multis flagitiis deprehendisset, Caesari scripsit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 2:1)
Atticinus flagitiis addidit, ut quem deceperat accusaret.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 2:2)
quas contentas esse admonere senatum Publici Certi cruentae adulationis et petere, si poena flagitii manifestissimi remittatur, nota certe quasi censoria inuratur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 16:3)
Quid haec breviora superioribus, sed audacia paria:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 9:3)
Crescit audacia experimento.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 6:3)
Hic locus est, quem, si verbis audacia detur, haud timeam magni dixisse Palatia caeli.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 23:6)
Talia dicenti curarum maxima nutrix nox intervenit, tenebrisque audacia crevit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION