라틴어 문장 검색

erunt quaedam causae (neque id raro) crimine quidem, de quo cognitio est, faciles ad diluendum sed multis anteactae vitae flagitiis et gravibus oneratae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 116:1)
In tanta tamque corrupta civitate Catilina, id quod factu facillumum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se tamquam stipatorum catervas habebat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장1)
Nonne emori per virtutem praestat quam vitam miseram atque inhonestam, ubi alienae superbiae ludibrio fueris, per dedecus amittere?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장13)
Sed in ea coniuratione fuit Q. Curius, natus haud obscuro loco, flagitiis atque facinoribus coopertus, quem censores senatu probri gratia moverant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장1)
Nunc neque viuere libet neque mori licet sine dedecore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장54)
gratia, voce, denique omnibus modis pro alieno scelere et flagitio, sua quasi pro gloria, nitebantur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 15장7)
probarentne tantum flagitium an decretum consulis subuerterent, parum constabat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 30장3)
Atque eo vehementius, quo maius dedecus est parta amittere quam omnino non parauisse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장31)
sin ea contemnit, scilicet existimabitis, qualis illa pax aut deditio sit, ex qua ad Iugurtham scelerum impunitas, ad paucos potentis maximae divitiae, ad rem publicam damna atque dedecora pervenerint;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장35)
Quae quamquam gravia et flagiti plena erant, tamen, quia mortis metu mutabantur, sicuti regi libuerat, pax convenit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장15)
Aulo omnes infesti, ac maxime qui bello saepe praeclari fuerant, quod armatus dedecore potius quam manu salutem quaesiuerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 39장3)
Quo cuiusque animus fert, eo discedunt, neque id flagitium militiae ducitur:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장6)
Nam ubi se flagitiis dedecorauere turpissimi viri, bonorum praemia ereptum eunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장79)
Nunc quoniam illis, quantum mei mores, non illorum flagitia poscebant, respondi, pauca de re publica loquar.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장81)
aspice illos, qui suam alienamque libidinem exercent mutuo inpudici, quorum nullus sine ebrietate, nullus sine aliquo insigni flagitio dies exit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION