라틴어 문장 검색

Saepenumero, patres conscripti, multa verba in hoc ordine feci, saepe de luxuria atque avaritia nostrorum civium questus sum multosque mortalis ea causa advorsos habeo.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장13)
Pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam, publice egestatem, privatim opulentiam.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장37)
gratia, voce, denique omnibus modis pro alieno scelere et flagitio, sua quasi pro gloria, nitebantur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 15장7)
probarentne tantum flagitium an decretum consulis subuerterent, parum constabat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 30장3)
Quae quamquam gravia et flagiti plena erant, tamen, quia mortis metu mutabantur, sicuti regi libuerat, pax convenit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장15)
postremo quaecumque dici aut fingi queunt ignaviae luxuriaeque probra, ea in illo exercitu cuncta fuere et alia amplius.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 44장10)
Quo cuiusque animus fert, eo discedunt, neque id flagitium militiae ducitur:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장6)
Neque id tempus ex aliorum more quieti aut luxuriae concedit, sed, quoniam armis bellum parum procedebat, insidias regi per amicos tendere et eorum perfidia pro armis uti parat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 61장3)
Nam ubi se flagitiis dedecorauere turpissimi viri, bonorum praemia ereptum eunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장79)
Ita iniustissime luxuria et ignavia, pessimae artes, illis, qui coluere eas, nihil officiunt, rei publicae innoxiae cladi sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장80)
Nunc quoniam illis, quantum mei mores, non illorum flagitia poscebant, respondi, pauca de re publica loquar.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장81)
cibus illis aduersum famem atque sitim, non libidini neque luxuriae erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장10)
Quemadmodum desiderare delicatas res luxuriae est, ita usitatas et non magno parabiles fugere dementiae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 5:1)
Unum exemplum luxuriae aut avaritiae multum mali facit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 7:1)
Accedant statuae et picturae et quicquid ars ulla luxuriae elaboravit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION