라틴어 문장 검색

nemo enim umquam imperium flagitio quaesitum bonis artibus exercuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 30장9)
repugnantem huic sententiae Vinium Laco minaciter invasit, stimulante Icelo privati odii pertinacia in publicum exitium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 33장8)
et facilius de odio creditur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 34장3)
agitasse Laco ignaro Galba de occidendo Tito Vinio dicitur, sive ut poena eius animos militum mulceret, seu conscium Othonis credebat, ad postremum vel odio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 39장3)
extremam eius vocem, ut cuique odium aut admiratio fuit, varie prodidere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 41장4)
sed plurima ad fingendum credendumque materies in ipsis castris, odio metu et, ubi viris suas respexerant, securitate.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 51장15)
Spectator flagitii Hordeonius Flaccus consularis legatus aderat, non compescere ruentis, non retinere dubios, non cohortari bonos ausus, sed segnis pavidus et socordia innocens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 56장1)
ita in custodia habitus et post victoriam demum, stratis iam militum odiis, dimissus est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 58장6)
accendebat odium eius Roscius Coelius legatus vicensimae legionis, olim discors, sed occasione civilium armorum atrocius proruperant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 60장2)
in Othonem ac Vitellium odium par, ex Vitellio et metus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 64장5)
unde aemulatio et invidia et uno amne discretis conexum odium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 65장5)
et ubi causas odiorum praetenderant, magnitudinem praedae ostendebant, nec iam secreta exhortatio, sed publicae preces:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 65장7)
unde non alium pertinacius ad poenam flagitaverunt, diverso adfectu, quibus odium Neronis inerat et quibus desiderium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 72장3)
haud dubie servaverat, non clementia, quippe tot interfectis, sed effugium in futurum, quia pessimus quisque diffidentia praesentium mutationem pavens adversus publicum odium privatam gratiam praeparat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 72장5)
eo infensior populus, addita ad vetus Tigellini odium recenti Titi Vinii invidia, concurrere ex tota urbe in Palatium ac fora et, ubi plurima vulgi licentia, in circum ac theatra effusi seditiosis vocibus strepere, donec Tigellinus accepto apud Sinuessanas aquas supremae necessitatis nuntio inter stupra concubinarum et oscula et deformis moras sectis novacula faucibus infamem vitam foedavit etiam exitu sero et inhonesto.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 72장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION