라틴어 문장 검색

"convenere patres et, si bene floreat annus, numinibus nostris annua festa vovent."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권203)
non est de tetricis, non est de magna professis, volt sua plebeio sacra patere choro, et monet aetatis specie, dum floreat, uti;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권215)
floreat ut toto carmen Nasonis in aevo, sparge, precor, donis pectora nostra tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권232)
"cara fuit coniunx, primae mihi flore iuventae cognita, nunc ubi sit, quaeritis?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권324)
"iuventam satyrus primum miratur et usum nescit;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권457)
A dextra laevaque Dies et Mensis et Annus Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae Verque novum stabat cinctum florente corona, stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat, stabat et Autumnus, calcatis sordidus uvis, et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 4:4)
Tibi enim inconsumpta iuventa est, tu puer aeternus, tu formosissimus alto conspiceris caelo, tibi, cum sine cornibus adstas, virgineum caput est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 3:5)
Ergo ubi concessit tempus puerile iuventae, vellera cum Minyis nitido radiantia villo per mare non notum prima petiere carina.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 54:9)
Constitit adveniens citra limenque foresque et tantum caelo tegitur refugitque viriles contactus statuitque aras de caespite binas, dexteriore Hecates, ast laeva parte Iuventae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:1)
hinc humilem Myconum cretosaque rura Cimoli florentemque thymo Cythnum parvamque Seriphon marmoreamque Paron, quaque impia prodidit Arnen Sithonis (accepto, quod avara poposcerat, auro mutata est in avem, quae nunc quoque diligit aurum, nigra pedes, nigris velata monedula pennis). At non Oliaros Didymaeque et Tenos et Andros et Gyaros nitidaeque ferax Peparethos olivae Gnosiacas iuvere rates.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 41:6)
Alter agebatur post sacra iugalia mensis, cum me cornigeris tendentem retia cervis vertice de summo semper florentis Hymetti lutea mane videt pulsis Aurora tenebris invitumque rapit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 58:9)
Haud procul a stagno Tyrios imitata colores in spem bacarum florebat aquatica lotos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 31:10)
Tunc erat invalidus Deionidenque iuventae robore Miletum Phoeboque parente superbum pertimuit credensque suis insurgere regnis, haud tamen est patriis arcere penatibus ausus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 40:3)
Ille etiam Thracum populis fuit auctor amorem in teneros transferre mares citraque iuventam aetatis breve ver et primos carpere flores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 9:3)
Laberis, Oebalide, prima fraudate iuventa, Phoebus ait videoque tuum, mea crimina, vulnus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 23:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION