라틴어 문장 검색

inter solem vero et lunam cum distet totum mundi spatium et lunae orienti sol trans contra sit ad occidentem, eam, quo longius absit, a radiis remissam XIIII die plena rota totius orbis mittere splendorem, reliquosque dies decrescentia cotidiana ad perfectionem lunaris mensis versationibus et cursu a sole revocationibus subire sub rotam radiosque eius, et ita menstruas dierum efficere rationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장9)
cum autem cotidiana versatione minoris tympani lingula ingrediatur in aquarii puncta, discedens foramen a perpendiculo et aquae vehementi cursu cogitur tardius emittere salientem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장51)
non minusque sunt innumerabili modo rationes machinationum, de quibus non necesse videtur disputare, quod non sunt ad manum cotidianae, ut sunt molae, folles fabrorum, raedae, cisia, torni ceteraque, quae communes ad usum consuetudinibus habent opportunitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장25)
aliud integer populus, fautor et cultor bonorum, aliud forensis factio tendebat, donec Q. Fabius et P. Decius censores facti, et Fabius simul concordiae causa, simul ne humillimorum in manu comitia essent, omnem forensem turbam excretam in quattuor tribus coniecit urbanasque eas appellavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 688:2)
Cum vero haec caedes, insidiae, incursiones, mane, meridie, vespere, singulis diebus fierent, et quotidiana lamenta super occisis audirentur in castris, nec Tankradus toties hostibus occurrere valeret prae diversis opinionibus hostilis fraudis, et eo ignorante saepe ab urbe per pontem erumperent, Hugo comes de S. Paulo ex regno Franciae, motus est pietate super hac quotidiana strage fidelium, sibi caeterisque potentibus famulantium, et res [0465D] necessarias afferentium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 96:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION