라틴어 문장 검색

praeter hoc poscis, ut Horatiana incude formatos Asclepiadeos tibi quospiam, quibus inter bibendum pronuntiandis exerceare, transmittam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 2:1)
cuius adortus cruda rudimenta et teneros formaverit annos Centaurus?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권191)
cumque tuos tacito natura recessu formarit vultus, multum de patre decoris, plus de matre feras, at tu, pulcherrima forma Italidum, tandem merito possessa marito, vincla diu quaesita fove:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam126)
domuit possessor, et illum formantem rupes expugnantemque secuta gaudet humus, nunc cerne iugum discentia saxa intrantesque domos iussumque recedere montem, iam Methymnaei vatis manus et chelys una Thebais et Getici cedat tibi gloria plectri:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis26)
eum scripta formatur imagine tela.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis51)
quod domini celsis niteat laquearibus aurum, quae divum in vultus igni formanda liquescat massa, quid Ausoniae scriptum crepet igne Monetae, hinc tibi rara quies animoque exclusa voluptas, exiguaeque dapes et numquam laesa profundo cura mero;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum41)
Hunc enim Zeno determinat factitatorem, qui cuncta in dispositione formaverit;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 10:4)
Formati estis ab isdem utique spiritibus, uti nos pro salute imperatoris sacrificare cogatis, et inposita est tam vobis necessitas cogendi quam nobis obligatio periclitandi.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 28장 1:6)
Augustus, imperii formator, ne dominum quidem dici se volebat;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 34장 1:1)
dei creandi materiam lignum uel lapidem esse non posse, quorum recisurae uel igni absumerentur, uel in uasa quaelibet humani usus formarentur, uel certe dispectui habita foras proicerentur, et pedibus conculcata in terram uerterentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII.4)
(Romulus aeternae nondum formauerat urbis moenia, consorti non habitanda Remo;
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 513)
et cum ipsi se homines in regis velut unici exempli mores formarent, finitimi etiam populi, qui antea castra, non urbem positam in medio ad sollicitandam omnium pacem crediderant, in verecundiam adducti sunt ut totam in cultum versam deorum violare ducerent nefas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 219:1)
aucta civitate magnitudine urbis, formatis omnibus domi et ad belli et ad pacis usus, ne semper armis opes adquirerentur, consilio augere imperium conatus est, simul et aliquod addere urbi decus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 456:1)
suo iam inde vivere ingenio coepit novosque collegas, iam priusquam inirent magistratum, in suos mores formare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 380:2)
qui interrogante scriba quid fieri signis vellet ingentis magnitudinis - di sunt, suo quisque habitu in modum pugnantium formati - deos iratos Tarentinis relinqui iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 256:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION