라틴어 문장 검색

sed, quo iucundior esset lucis honoratae fructus, venerabile famae pondus et amissas vires et regna recepit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:48)
terrenisque aliis atque aliis silvestribus et asperis, nec procul a mari vel navigabili flumine, quo deportari fructus et per quod merces invehi possint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 2장 3:2)
Neminem enim sanum debere facere sumptus in cultura sterilis soli, nec rursus pestilenti quamvis feracissimo pinguique agro dominum ad fructus pervenire.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 2:1)
Nam ubi sit cum Orco ratio ponenda, ibi non modo perceptionem fructuum, sed et vitam colonorum esse dubiam vel potius mortem quaestu certiorem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 2:2)
at minora cum sunt, quam postulat fundus, dilabitur fructus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 7:2)
sed et anni toto tempore situs atque umor instrumentum rusticum supellectilemque et inconditos conditosque fructus corrumpit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 6:3)
qui si nullus adsit, possit etiam defossa frumenta servare, sicut transmarinis quibusdam provinciis, ubi puteorum in modum, quos apellant siros, exhausta humus editos a se fructus recipit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 15:3)
sed ne lassitudo quidem soli minuit agricolae fructum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 4:2)
Licet enim maiorem fructum percipere, si frequenti et tempestiva et modica stercoratione terra refoveatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 7:2)
Tertia est ratio loci rigui, quia sine impensa fructum reddere potest.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 6:1)
Nam quod ait Celsus, ubi mediocris est fructus, optimam quamque spicam legere oportet separatimque ex ea semen reponere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 11:1)
Veteres itaque rusticos plerumque dicentes audio malle se maturaefabalia quam fructum trimestris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 9:3)
nam id plurimum refert, non solum quod melius ea proveniunt, sed quod etiam post fructum eorum sic tractatum etiam solum segetes opimas facit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 24:1)
Nam sic cultam comperimus non solum multiplicare fructum, sed et exiguam portionem in valvulis habere fresaeque eius et expurgatae modium paene tam plenum esse quam integrae, quoniam vix minuatur mensura detractis putaminibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 7:3)
Aptior est tamen surculis hominis urina, quam sex mensibus passus veterascere si vitibus aut pomorum arboribus adhibeas, nullo alio magis fructus exuberat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION