라틴어 문장 검색

Si vera loquax fama Tonantis furta et gratos narrat amores (quem modo Ledae pressisse sinum tectum plumis pennisque ferunt, modo per fluctus raptam Europen taurum tergo portasse trucem), quae regit et nunc deseret astra, petet amplexus, Poppaea, tuos, quos et Ledae praeferre potest et tibi, quondam cui miranti fulvo, Danae, fluxit in auro.
(세네카, 옥타비아 11:27)
Castalium nemus umbram Sidonio praebuit hospiti lavitque Dirce Tyrios colonos, ut primum magni natus Agenoris fessus per urbem furta sequi Iovis, sub nostra pavidus constitit arbore praedonem venerans suum monituque Phoebi iussus erranti comes ire vaccae, quam non flexerat vomer aut tardi iuga curva plaustri, deseruit fugas nomenque genti inauspicata de bove tradidit.
(세네카, 오이디푸스 9:2)
non in recessu furta et obscuro improbus quaerit cubili seque multiplici timens domo recondit:
(세네카, 파이드라 7:15)
quae saeva furto nemoris Herculeo furit;
(세네카, Phoenissae 322:1)
Siciliam dixit uindicatam esse ab illo, Ciliciam a proconsule egregie administratam, familiares studiis eius et Achaiam et Asiam, Deiotari regnum obligatum beneficiis, Aegyptum et habere beneficii memoriam et agere perfidiae paenitentiam.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 11:12)
coniugem stupro abstulit regnumque furto:
(세네카, Thyestes 228:1)
coniugis furtum piae
(세네카, Troades 519:1)
flebile matris furtum miserae.
(세네카, Troades 728:1)
Saepe ego multa tuae levitatis dura timebam, hac tamen excepta, Cynthia, perfidia.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 151)
Iuppiter, ignosco pristina furta tua.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 24)
nolim furta pudica tori;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 2314)
illic aspicies scopulis haerere Sorores et canere antiqui dulcia furta Iovis, ut Semela est combustus, ut est deperditus Io, denique ut ad Troiae tecta volarit avis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 30b10)
falleris, ista tui furtum via monstrat amoris:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 329)
"iamne tibi exciderant uigilacis furta Suburae et mea nocturnis trita fenestra dolis?"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 79)
"celo ego perfidiae crimina multa tuae."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 739)

SEARCH

MENU NAVIGATION