라틴어 문장 검색

in quo ipse, eliminata omni spurcitia, fecit ecclesiam sanctae Dei genetricis atque omnium martyrum Christi;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IV. 2:2)
Denique et in monasterio beatissimi apostolorum principis ecclesiam sanctae Dei genetricis fecit, quam consecrauit archiepiscopus Mellitus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VI. 1:10)
tempore autem procedente, in eodem monasterio ecclesia est in honorem beatae Dei genetricis de lapide facta, et in illa corpus ipsius ad dexteram altaris reconditum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIII. 2:2)
Cui cum propter angustiam loci, in quo monasterium constructum est, placuisset, ut ossa famulorum famularumque Christi, quae ibidem fuerant tumulata, tollerentur, et transferrentur omnia in ecclesiam beatae Dei genetricis, unoque conderentur in loco;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. X. 1:1)
donauit enim tibi Dominus uitam per orationes ac lacrimas discipulorum ac fratrum tuorum, et per intercessionem beatae suae genetricis semperque uirginis Mariae.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 6:12)
ANNO post obitum praefati patris proximo, id est quinto Osredi regis, reuerentissimus pater Hadrianus abbas, cooperator in uerbo Dei Theodori beatae memoriae episcopi, defunctus est, et in monasterio suo in ecclesia beatae Dei genetricis sepultus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XX.2)
Carior est auro iuvenis, cui levia fulgent Ora nec amplexus aspera barba terit.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 818)
Nec facit hoc vitio, sed corpora foeda podagra Et senis amplexus culta puella fugit.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 942)
inter haec senex iuvenem amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco qui nunc pila Horatia appellatur ostentans, huncine aiebat, quem modo decoratum ovantemque victoria incedentem vidistis, Quirites, eum sub furca vinctum inter verbera et cruciatus videre potestis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 277:1)
amplexus regni nomen, ut qui optimo iure rex Romae creatus sit, creatum se . quem semestri dictatura, quem interregno quinque dierum contentum fore putes?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 483:2)
in derectum utrimque nitentes stantibus ac confertis postremo turba equis vir virum amplexus detrahebat equo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 565:1)
conatus paulo post ultro inferre pedem, ut neminem cedere atque obstinatos mori in vestigio quemque suo vidit, patefacta acie, quod ut facere posset armatorum facile suppeditabat, cornua hostium amplexus, in orbem pugnantes ad unum omnes occidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 342:1)
frusinone arcus solem tenui linea amplexus est, circulum deinde ipsum maior solis orbis extrinsecus inclusit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 25:1)
nam ut primis casis iniectus ignis haesit, extemplo proxima quaeque et deinceps continua amplexus totis se passim dissipavit castris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 58:2)
quid deinde aberit quin ab Gadibus ad mare rubrum Oceano fines terminemus, qui orbem terrarum amplexu finit, et omne humanum genus secundum deos nomen Romanum veneretur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 220:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION