라틴어 문장 검색

Christus uenit humiles erigere, peccatores iustificare, ille e contra humiles eiciet, peccatores magnificabit, impios exaltabit semper que uicia, que sunt contraria uirtutibus, docebit, legem euangelicam dissipabit, demonum culturam in mundo reuocabit, gloriam propriam queret et omnipotentem Deum se nominabit.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:11)
Scimus enim quoniam post regnum Grecorum, siue etiam post regnum Persarum, ex quibus unumquodque suo tempore magna gloria uiguit et maxima potentia floruit, ad ultimum quoque, post cetera regna, regnum Romanorum cepit, quod fortissimum omnium superiorum regnorum fuit et omnia regna terrarum sub dominacione sua habuit, omnes que populorum nationes Romanis subiacebant et seruiebant eius sub tributo.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:13)
Dominus virtutum ipse est rex gloriae.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:2)
quoniam bonum suum, gaudium suum, gloria sua, beatitudo sua, ipse est.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:4)
adeo ut sine sociis, nec avaro divitiae, nec ambitioso gloria, nec voluptas placere posset luxurioso.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:2)
Igitur amicitia divitibus pro gloria, exsulibus pro patria, pauperibus pro censu, aegrotis pro medicina, mortuis pro vita, sanis pro gratia, imbecillibus pro virtute, robustis est pro praemio.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:16)
Quocirca in amicitia coniunguntur honestas et suavitas, veritas et iucunditas, dulcedo et voluntas, affectus et actus.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:45)
Sunt namque quidam qui contra fidem, contra honestatem, contra commune bonum vel privatum, favendum putant amico.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:7)
Unde illorum detestanda sententia est, qui contra fidem et honestatem pro amico aestimant faciendum.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:41)
et aliorum providentes honestati, suam infeliciter produnt.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 3:7)
Licet autem plerumque amicitiam affectus praeveniat, numquam tamen sequendus est, nisi eum et ratio ducat, et honestas temperet, et regat iustitia.
(DE AMICITIA, CAPUT IX. Amicitia puerilis. 1:7)
aucupari semper aliquid quod tua sibi conferri possit industria, honorem, divitias, gloriam, libertatem;
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:34)
Ille amantissimus adolescens, amicitiae iura conservans, fortis ad minas, patiens ad convicia, propter amicitiam regni contemptor, immemor gloriae, sed memor gratiae.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:28)
Ecce inventus est Ionathas victor naturae, gloriae ac potestatis contemptor, qui honorem amici suo praeferret.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:35)
Ex tunc ipse victor corporis, laboris etiam et inediae patiens, plurimis exemplo fuit, admirationi multis, mihi gloriae et delectationi.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION