라틴어 문장 검색

me laus et gratulatio secuta est, quod nec famam meam aliquo responso utili fortasse, inhonesto tamen laeseram, nec me laqueis tam insidiosae interrogationis involveram.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 7:4)
His ex causis statua Cotti publice laetor, nec privatim minus.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 6:1)
Memini quidem me non multis recitasse quod omnibus scripsi, nihilo minus tamen, tamquam sit eadem omnium futura sententia, hac severitate aurium laetor, ac sicut olim theatra male musicos canere docuerunt, ita nunc in spem adducor posse fieri, ut eadem theatra bene canere musicos doceant.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 9:1)
Mihi vero illud etiam gratulatione dignum videtur, quod successi Iulio Frontino principi viro, qui me nominationis die per hos continuos annos inter sacerdotes nominabat, tamquam in locum suum cooptaret;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 8 3:1)
Laetaris enim quod honoribus eius insistam, quem aemulari in studiis cupio.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 8 4:2)
Accedit his quod, si cognoverit factum suum isto usque penetrasse, necesse est laudis suae spatio et cursu et peregrinatione laetetur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 12 7:1)
myrtos oleas quaeque alia assiduo tepore laetantur, aspernatur ac respuit;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 4:2)
Dimittuntur centumviri, eximitur dies me gaudente, qui umquam ita paratus sum ut non mora laeter.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 2:3)
Magna gratulatio si non nulla tu, magnus pudor si cuncta ille melius.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 3:3)
Inest his quoque eadem quae aliis carminibus utilitas, quod metri necessitate devincti soluta oratione laetamur, et quod facilius esse comparatio ostendit, libentius scribimus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 14:1)
laetor etiam quod domus aliquando C. Cassi, huius qui Cassianae scholae princeps et parens fuit, serviet domino non minori.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 8:3)
quod vero scribis oblata occasione proconsulis plurimos manumissos, unice laetor.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 32 1:2)
Quamquam vereor ne post gratulationem quoque in metum redeas, atque ita gaudeas periculo liberatam, ut simul quod periclitata sit perhorrescas.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 11 1:2)
Nam cum aures hominum novitate laetantur, tum ad rationem vitae exemplis erudimur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 12:1)
An si Demosthenes iure laetatus est, quod illum anus Attica ita noscitavit:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 23 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION