라틴어 문장 검색

quos tamen, ut fido genetrix in limine visa est, abicit exceptamque avidis circumligat ulnis, iam gravis amplexu iamque aequus vertice matri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권79)
"neque enim comes ire recusem, si tua cura trahat, licet ille sonantibus antris Tethyos aversae gremioque prematur aquosi Nereos:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권223)
nunc nimius lateri non evitantis inhaeret, nunc levibus sertis, lapsis nunc sponte canistris, nunc thyrso parcente ferit, modo dulcia notae fila lyrae tenuesque modos et carmina monstrat Chironis ducitque manum digitosque sonanti infringit citharae, nunc occupat ora canentis et ligat amplexus et mille per oscula laudat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권237)
et densa noctis gavisus in umbra tempestiva suis torpere silentia furtis vi potitur votis et toto pectore veros admovet amplexus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권265)
adde, quod ille nocens saevosque amplexus Achivos, hunc mitis commendat eques:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.7)
huc et sub nocte silenti, cum superis terrena placent, tua turba relicto labetur caelo miscebitque oscula iuxta, ibit in amplexus natus fraterque paterque et soror:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.42)
tibi Phoebus et Euhan et de Maenalia volucer Tegeaticus umbra serta ferunt, nec blandus Amor nec Gratia cessat amplexum niveos optatae coniugis artus floribus innumeris et olenti spargere nimbo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam9)
iam nusquam ianitor aut lex aut pudor, amplexu tandem satiare petito - contigit!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam17)
Forte, serenati qua stat plaga lactea caeli, alma Venus thalamo pulsa modo nocte iacebat amplexu duro Getici resoluta mariti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam26)
at te nascentem gremio mea prima recepit Parthenope, dulcisque solo tu gloria nostro reptasti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam120)
ipse pater sensus, ipsi stupuere magistri, scilicet infausta Lachesis cunabula dextra attigit, et gremio puerum complexa fovebat Invidia:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus52)
illa dei veteres animata calores uberibus stagnis obliquo pendula trunco incubat atque umbris scrutatur amantibus undas, sperat et amplexus, sed aquarum spiritus arcet nec patitur tactus, tandem eluctata sub auras libratur fundo rursusque enode cacumen ingeniosa levat, veluti descendat in imos stirpe lacus alia.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris24)
nec quod tibi Setia canos restinxit cineres, gremio nec lubricus ossa quod vallavit onyx, miseris acceptius umbris quam gemitus, sed et ipse iuvat 1?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati46)
seu nubila disco findere seu volucres zephyros praecedere telo seu tibi dulce manu Libycas nodare palaestras, indulge sacris, et, si tibi poma supersunt Hesperidum, gremio venerabilis ingere Pollae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis64)
saevus et e puppi longo clamore magister dissipat amplexus atque oscula fida revellit, nec longum cara licet in cervice morari, attamen in terras e plebe novissimus omni ibo nec egrediar nisi iam cedente carina.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri18)

SEARCH

MENU NAVIGATION