라틴어 문장 검색

tertia ad aures per uerticem tendens occipitium a summo capite diducit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 2:7)
Sed ea foramina, quae a summis ad imas nares simplicia sunt, ibi rursum in bina itinera diuiduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 6:1)
Ea summis uerticibus sinuata, ab his triangula, paulatimque latescentia ad spinam tendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 16:1)
Atque ipsa quoque in imo cartilaginosa posteriore parte uelut innatant, quoniam nisi uel in summo nulli ossi inhaerescunt, ibi uero ualidis musculis neruisque constricta sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 16:3)
Cubitus inferior longiorque et primo plenior, in summo capite duobus quasi uerticibus extantibus in sinum umeri, quem inter duos processus eius esse proposui, se inserit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 20:1)
neque alia facienda sunt, ubi caries nigritiesue in summo osse est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 2:7)
Specillum tenue in foramina demittitur, quod magis minusue intrando uel in summo cariem esse uel altius descendisse testatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 3:6)
Potest etiam euenire, ut ex ictu neque findatur os neque perfringatur, sed summum tamen collidatur exaspereturque;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 11:1)
Haec quoque igitur interdum sic finditur, ut ne summum quidem os sed interior pars eius, quae rara est, laedatur, interdum sic, ut eam totam is casus perruperit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 1:3)
Demittendum erit linamentum aut aliquid ex penicillo, quod summum lino sit deuinctum, ut facile educatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 8:2)
si summum, longioribus, ut ab eo sub altera quoque ala per pectus et scapulas porrigantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 14:2)
Quod si ex summo cubito quid fractum sit, glutinare id uinciendo alienum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 18:1)
Neque tamen ignorari oportet, si femur fractum est, fieri breuius, quia numquam in anticum statum reuertitur, summisque digitis postea cruris eius insisti:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 20:4)
At si in priorem partem, summum quidem brachium extenditur, minus tamen quam naturaliter;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 1:4)
nec minores gratiae mihi agendae sunt hujus viri generis, qui jam, socero vita defuncto, opus quod ille inchoarat summo studio absolvere pergunt.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.10)

SEARCH

MENU NAVIGATION