라틴어 문장 검색

argivaque pubes et hoc ad generis, ut supra diximus, pertinet probationem, quod eum sequebantur Argivi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7943)
erant autem istae probationes, utrum aptum esset animal sacrificio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1733)
probatio autem opobalsami, ut dicit Plinius, haec est, si contra solem feratur et corruptum non sit, manum ferentis exurit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1192)
tale dabit specimen documentum, δεῖγμα, probationem talem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2411)
"Nos proinde solliciti, quod utrimque omni negotio disseratur et ex altera parte plerumque obscura sit veritas, ex altero latere mira subtilitas quae nonnumquam ubertate dicendi fidem confessae probationis imitetur, diligenter quantum potest singula ponderemus, ut argutias quidem laudare, ea vero quae recta sunt, eligere, probare, suscipere possimus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 14장 2:12)
"An ideo cessavit ista generatio, quoniam nulla huiusmodi fabulis praebetur adsensio?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:24)
"His atque huiusmodi figmentis et mendaciis dulcioribus corrumpuntur ingenia puerorum et isdem fabulis inhaerentibus adusque summae aetatis robur adolescunt et in isdem opinionibus miseri consenescunt, cum sit veritas obvia, sed requirentibus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 24장 1:10)
"His enim et huiusmodi fabulis idem daemones ad execrationis horrorem imperitorum aures adversus nos referserunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:8)
"Haec et huiusmodi propudia nobis non licet nec audire, etiam pluribus turpe defendere est:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 29장 1:1)
Atqui hoc idem Sophocles si in athletarum probatione dixisset, iusta reprehensione caruisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 185:6)
quare ita placere, tale visum nullum esse ut perceptio consequeretur, ut autem probatio multa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 133:4)
Unde caveat lector ne per hujusmodi voces cogitet me speciem vel modum actionis causamve aut rationem physicam alicubi definire, vel centris (quae sunt puncta Mathematica) vires vere et physice tribuere, si forte aut centra trahere, aut vires centrorum esse dixero.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 27:4)
Ex hujusmodi reflexionibus oriri etiam solent motus circulares corporum circa centra propria.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 24:7)
Et hujusmodi Propositionibus Hugenius, in eximio suo Tractatu de Horologio oscillatorio, vim gravitatis cum revolventium viribus centrifugis contulit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 35:7)
XLI inventa, in qua ibi diximus corpora hujusmodi viribus attracta oblique ascendere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IX. De Motu Corporum in Orbibus mobilibus, deq; motu Apsidum. 13:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION