라틴어 문장 검색

Adspicit Aeoliden ignota ex arbore factum ferre manu iaculum, cuius fuit aurea cuspis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 57:1)
Dixit et ignotas animum dimittit in artes naturamque novat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 21:1)
" Pariter praecepta volandi tradit et ignotas umeris accommodat alas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 22:5)
Proxima Cnosiaco nam quondam Phaestia regno progenuit tellus ignotum nomine Ligdum, ingenua de plebe virum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 57:1)
Isque metu vacuus naturalique pavore deposito celebrare domos mulcendaque colla quamlibet ignotis manibus praebere solebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 14:6)
Est ager, indigenae Tamasenum nomine dicunt, telluris Cypriae pars optima, quam mihi prisci sacravere senes templisque accedere dotem hanc iussere meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 60:5)
postquam paulum appulit unda, et, quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat, qui foret, ignorans, quia naufragus, omine mota est et, tamquam ignoto lacrimam daret, "heu!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 77:5)
Adnuit atque animo pariter patruique suoque Delius indulgens nebula velatus in agmen pervenit Iliacum mediaque in caede virorum rara per ignotos spargentem cernit Achivos tela Parim fassusque deum "Quid spicula perdis sanguine plebis?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 63:1)
Vix bene combiberant ignotos guttura sucos, cum subito trepidare intus praecordia sensi alteriusque rapi naturae pectus amore, nec potui restare diu repetenda que numquam terra, vale!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 82:15)
Nos quoque Circaeo religata in litore pinu, Antiphatae memores inmansuetique Cyclopis, ire negabamus vel tecta ignota subire;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 33:4)
Spargimur ignotae sucis melioribus herbae percutimurque caput conversae verbere virgae, verbaque dicuntur dictis contraria verbis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 36:4)
Quae dum feminea modulatur carmina voce, exierat tecto Laurentes Picus in agros, indigenas fixurus apros, tergumque premebat acris equi, laevaque hastilia bina ferebat, poeniceam fulvo chlamydem contractus ab auro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 43:1)
Concipit illa preces et verba precantia dicit ignotosque deos ignoto carmine adorat, quo solet et niveae vultum confundere Lunae et patrio capiti bibulas subtexere nubes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 45:4)
Graia quis Italicis auctor posuisset in oris moenia, quaerenti sic e senioribus unus rettulit indigenis, veteris non inscius aevi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 3:6)
Clitorio quicumque sitim de fonte levavit, vina fugit gaudetque meris abstemius undis, seu vis est in aqua calido contraria vino, sive, quod indigenae memorant, Amythaone natus, Proetidas attonitas postquam per carmen et herbas eripuit furiis, purgamina mentis in illas misit aquas odiumque meri permansit in undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 27:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION