라틴어 문장 검색

Sic immanis fera ad latratum canum lenta respexit, sic irritus ingenti scopulo fluctus adsultat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 154:3)
omnia, quae natura fera ac rabida sunt, consternantur ad vana.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 178:5)
" Sic cui tantum potentiae est, ut iram ex superiore loco adgredi possit, male tractet, at talem dumtaxat, qualem modo rettuli, feram, immanem, sanguinariam, quae iam insanabilis est, nisi maius aliquid extimuit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 230:1)
spes immanis urbibus errant trepidique metus.
(세네카, Hercules Furens 2:14)
dominare ut libet, dum solita regni fata te nostri vocent Agedum efferatas rabida voces amove et disce regum imperia ab Alcide pati ego rapta quamvis sceptra victrici geram dextra regamque cuncta sine legum metu quas arma vincunt, pauca pro causa loquar nostra, cruento cecidit in bello pater?
(세네카, Hercules Furens 5:41)
quicquid immane obstitit, solae manus stravere;
(세네카, Hercules Oetaeus 1:33)
si qua fecundum caput palude tota vastior serpens movet, ignara vinci, si quid excessit feras immane dirum horribile, quo viso Hercules avertat oculos, hoc specu immenso exeat, vel si ferae negantur, hanc animam precor converte in aliquod:
(세네카, Hercules Oetaeus 4:16)
nunc, nunc sagittam prome qua quondam horridum Iovem petisti, fulmine abiecto deus cum fronte subita tumuit et rabidum mare taurus puellae vector Assyriae scidit;
(세네카, Hercules Oetaeus 9:5)
quis iste saxum immane detritis gerit iam senior umeris?
(세네카, Hercules Oetaeus 15:20)
tunc primum Phrygius senex undis stantibus immemor excussit rabidam sitim nec pomis adhibet manus.
(세네카, Hercules Oetaeus 16:13)
cupit extremum finire diem vasta tumidi mole gigantis et montiferum Titana pati rabidaeque necem debere ferae.
(세네카, Hercules Oetaeus 18:3)
Typhon in illo positus immanis rogo gemuisset ipse quique convulsam solo imposuit umeris Ossan Enceladus ferox;
(세네카, Hercules Oetaeus 25:27)
quid cum Siculi virgo Pelori, rabidos utero succincta canes, omnis pariter solvit hiatus?
(세네카, 메데아 6:13)
irae novimus veteris notas, magnum aliquid instat, efferum immane impium:
(세네카, 메데아 7:10)
immane quantum augescit et semet dolor accendit ipse vimque praeteritam integrat.
(세네카, 메데아 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION