라틴어 문장 검색

quin ipsa vitae praecepta, etiamsi natura sunt honesta, plus tamen ad formandas mentes valent, quotiens pulchritudinem rerum claritas orationis illuminat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 258:1)
et si virtutes sunt, ad quas nobis etiam ante quam doceremur initia quaedam ac semina sunt concessa natura, ut ad iustitiam, cuius rusticis quoque ac barbaris apparet aliqua imago, nos certe sic esse ab initio formatos, ut possemus orare pro nobis, etiamsi non perfecte, tamen ut inessent quaedam (ut dixi) semina eius facultatis, manifestum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 328:1)
instrumentum voco, sine quo formari materia in id quod velimus opus non possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 357:2)
adhuc enim velut studia inter nos conferebamus, et si parum nostra institutio probaretur a ceteris, contenti fore domestico usu videbamur, ut tui meique filii formare disciplinam satis putaremus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 2:2)
Sed haec, prout formari animum iudicum expediet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 69:3)
debet enim vel fieri vel detrahi testibus fides oratione perpetua, quia sic quisque dictis movetur, ut est ad credendum vel non credendum ante formatus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 39:4)
dicamus inprimis:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 208:3)
declamatores vero inprimis sunt admonendi, ne contradictiones eas ponant, quibus facillime responderi possit, neu sibi stultum adversarium fingant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 330:2)
Quare adhuc opus superest, cum ad obtinenda quae volumus potentissimum, tum supra dictis multo difficilius, movendi iudicum animos atque in eum quem volumus habitum formandi et velut transfigurandi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 75:2)
narrare, quae salsa sint, inprimis est subtile et oratorium, ut Cicero pro Cluentio narrat de Caepasio atque Fabricio aut M. Caelius de illa D. Laelii collegaeque eius in provinciam festinantium contentione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 147:5)
Sed ea non ab hominibus modo petitur verum etiam ab animalibus, ut nobis pueris Bassus, homo inprimis , asinus allus vocabatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 166:4)
opus est igitur inprimis ingenio veloci ac mobili, animo praesenti et acri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 229:1)
est inprimis acuti videre, quo iudex dicto moveatur, quid respuat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 240:1)
quibusdam ne placuit quidem omnino subtilis haec et ad morem dialecticorum formata conclusio, ut disputationibus potius arguta verborum cavillatrix quam oratoris officio multum adlatura momenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 142:1)
multa ex Graeco format nova ac plurima a Verginio Flavo, quorum dura quaedam admodum videntur, ut queens et essentia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 96:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION