라틴어 문장 검색

Saepe rixam conclamatum in vicinia incendium solvit et interventus ferae latronem viatoremque diducit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 243:1)
Ne illa quidem quae videntur confusa et incerta, pluvias dico nubesque et elisorum fulminum iactus et incendia ruptis montium verticibus effusa, tremores labantis soli aliaque quae tumultuosa pars rerum circa terras movet, sine ratione, quamvis subita sint, accidunt, sed suas et illa causas habent non minus quam quae alienis locis conspecta miraculo sunt, ut in mediis fluctibus calentes aquae et nova insularum in vasto exsilientium mari spatia.
(세네카, De Providentia, book 1 4:1)
Quorundam quasi ad incendium currentium misereberis ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 113:1)
Muta in contrarium hanc indulgentiam temporis, hinc illinc percutiatur animus damno, luctu, incursionibus varis, nulla hora sine aliqua querella sit ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 131:3)
at illic initio pauci fuerunt, deinde reliqui non ad me conuenerunt, sed ad incendium, quod tamen populus spectare maluit quam extinguere.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Olynthius pater reus concursus.26)
Ardere illo incendio ciuitas potuit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Olynthius pater reus concursus.34)
Necessitas est quae nauigia iactu exonerat, necessitas quae ruinis incendia opprimit:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, armis sepulchri victor.12)
Quidam naufragio facto, amissis tribus liberis et uxore incendio domus, suspendit se.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Laqueus Incisus.2)
non adtendi incendium, non orbitatem, aut si adtendi, memineram te post illa uixisse.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Laqueus Incisus.24)
aspice incendium.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Laqueus Incisus.46)
Oculis uoluptas in incendio quaeritur et prospectus ignibus relaxatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.20)
eius damno desinat incendium cuius consilio coepit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.29)
Nesciebas quanta sit potentia ignium, quam inreuocabilis, quemadmodum totas absumat urbes, quam leuibus initiis oriantur incendia?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.33)
Sic ille qui super cinerem deflet patrimonium, odit incendium;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.50)
constantis Iuli lambebant teneros incendia blanda capillos;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 51)

SEARCH

MENU NAVIGATION