라틴어 문장 검색

" Circumveniant illum domesticae insidiae, quas ego possim solus opprimere, instet potens inimicus et gravis, infesta turba nec inermis, creditor urgueat, accusator."
(세네카, 행복론, Liber VI 197:3)
Quemadmodum di immortales regnum inermes regunt et illis rerum suarum ex edito tranquilloque tutela est, ita hic officia sua, quamvis latissime pateant, sine tumultu obit et omne humanum genus potentissimus eius optimusque infra se videt.
(세네카, 행복론, Liber VII 18:4)
Quorum puerilis adhuc animos senectus opprimit, ad quam imparati inermesque perveniunt, nihil enim provisum est ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 52:2)
imperat princeps civibus suis, pater liberis, praeceptor discentibus, tribunus vel centurio militibus.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 99:3)
Tribunum centurionemque da saevum :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 100:3)
noluit illum natura nec saevum esse nec ultionem magno constaturam petere telumque detraxit et iram eius inermem reliquit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 114:2)
Imbecillum corpus et fragile, nudum, suapte natura inerme, alienae opis indigens, ad omnis fortunae contumelias proiectum;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 61:5)
Tunc centurio supplicio praepositus condere gladium speculatorem iubet, damnatum ad Pisonem reducit redditurus Pisoni innocentiam ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 111:1)
Nam ipsum centurionem, qui damnatum reduxerat, duci iussit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 112:3)
calcar ait esse virtutis, hac erepta inermem animum et ad conatus magnos pigrum inertemque fieri.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 15:4)
ceterum etiam illa plebeia ira et privata inerme et sine viribus bellum est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 33:3)
Adicere his longum est, quod patres quoque occisorum eadem nocte dimissis per domos centurionibus confecit, id est, homo misericors luctu liberavit !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 119:1)
Si praevalebit fortuna et praecidet agendi facultatem, non statim aversus inermisque fugiat latebras quaerens, quasi ullus locus sit, quo non possit fortuna persequi, sed parcius se inferat officiis et cum dilectu inveniat aliquid, in quo utilis civitati sit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 46:1)
Ludebat latrunculis, cum centurio agmen periturorum trahens illum quoque excitari iuberet.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 128:1)
tum annuens centurioni :
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 128:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION