라틴어 문장 검색

" Avida est periculi virtus et quo tendat, non quid passura sit cogitat, quoniam etiam quod passura est gloriae pars est.
(세네카, De Providentia, book 1 40:5)
Omnia mala ab illis removit, scelera et flagitia et cogitationes improbas et avida consilia et libidinem caecam et alieno imminentem avaritiam ;
(세네카, De Providentia, book 1 66:3)
tot ventres avidissimorum animalium tuendi sunt, emenda vestis et custodiendae rapacissimae manus et flentium detestantiumque ministeriis utendum.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 79:1)
Auidus sum gloriae:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fortis non cedens forti patri.19)
talis, parentes liberos patriam petens, erumpe rerum terminos tecum efferens, et quicquid avida tot per annorum gradus abscondit aetas redde et oblitos sui lucisque pavidos ante te populos age.
(세네카, Hercules Furens 4:4)
nunc, nunc, cruentae regis Aegypti nurus, adeste multo sanguine infectae manus.
(세네카, Hercules Furens 7:22)
stat pigro pelagus gurgite languidum, et cum Mors avidis pallida dentibus gentes innumeras manibus intulit, uno tot populi remige transeunt.
(세네카, Hercules Furens 8:19)
ut saepe puppes aestus invitas rapit, sic pronus aer urguet atque avidum chaos, gradumque retro flectere haut umquam sinunt umbrae tenaces.
(세네카, Hercules Furens 10:13)
errant furentes impiae Cadmeides terretque mensas avida Phineas avis.
(세네카, Hercules Furens 11:24)
Quantus incedit populus per urbes ad novi ludos avidus theatri, quantus Eleum ruit ad Tonantem, quinta cum sacrum revocavit aestas;
(세네카, Hercules Furens 12:34)
rupes ligatum Caspiae corpus trahant atque ales avida - cur Promethei vacant scopuli?
(세네카, Hercules Furens 18:3)
avidis, avidis natura parum est.
(세네카, Hercules Oetaeus 10:17)
effodiat avidus hinc et hinc vultur libras;
(세네카, Hercules Oetaeus 14:36)
nulli non avidi colus Parcas stamina nectere:
(세네카, Hercules Oetaeus 16:20)
Si me catenis horridus vinctum suis praeberet avidae Caucasus volucri dapem.
(세네카, Hercules Oetaeus 20:40)

SEARCH

MENU NAVIGATION