라틴어 문장 검색

Quod si tantus amor menti, si tanta cupido est, bis Stygios innare lacus, bis nigra videre Tartara, et insano iuvat indulgere labori, accipe, quae peragenda prius.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 6:7)
"Unde haec, o Palinure, tibi tam dira cupido?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 15:20)
Quae lucis miseris tam dira cupido?"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 27:8)
Infelix, utcumque ferent ea facta minores, vincet amor patriae laudumque immensa cupido.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 31:10)
quem capta cupidine coniunx aurea percussum virga versumque venenis fecit avem Circe sparsitque coloribus alas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 10:7)
Ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est, si iungi hospitio properat sociusque vocari, adveniat voltus neve exhorrescat amicos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 13:7)
"Dine hunc ardorem mentibus addunt, Euryale, an sua cuique deus fit dira cupido?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 8:6)
sensit enim nimia caede atque cupidine ferri:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 11:26)
sed furor ardentem caedisque insana cupido egit in adversos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 27:3)
Ceu saevum turba leonem cum telis premit infensis, at territus ille, asper, acerba tuens, retro redit, et neque terga ira dare aut virtus patitur, nec tendere contra ille quidem hoc cupiens potis est per tela virosque:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 28:9)
Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter, aut ego tela dedi fovive cupidine bella?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 3:20)
Inde Mago procul infensam contenderat hastam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 22:5)
Tum senior semperque odiis et crimine Drances infensus iuveni Turno sic ore vicissim orsa refert:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 5:1)
Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni obliqua invidia stimulisque agitabat amaris, largus opum et lingua melior, sed frigida bello dextera, consiliis habitus non futilis auctor, seditione potens (genus huic materna superbum nobilitas dabat, incertum de patre ferebat), surgit et his onerat dictis atque aggerat iras:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 13:1)
dixit, et aurata volucrem Threissa sagittam deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit et duxit longe, donec curvata coirent inter se capita et manibus iam tangeret aequis, laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 30:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION