라틴어 문장 검색

Similiter, sit natura inquisita Motus Rotationis ille alter apud astronomos decantatus, renitens et contrarius Motui Diurno, videlicet ab occidente in orientem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 351:1)
itaque quamdiu ita manet, vertitur scilicet ad orientem et occidentem mundi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 356:6)
sin aut vertatur (ut prius) in orientem et occidentem, aut perdat verticitatem, habenda est illa causa pro suspecta, et ulterius inquirendum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 356:8)
tum demum nobilitatur infusio, ita ut licet non manserint violae, utcunque renovatae, plus quam ad sesquihoram, tamen permanserit odor gratissimus, et viola ipsa non inferior, ad annum integrum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 435:9)
sed plane inest ipsis in gradu tanquam infimo, et prodit se in experimentis plurimis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 446:7)
Neque enim haec fiunt per motum gravitatis et levitatis tantum, ut aliae partes summitatem petant, aliae ad imum vergant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:6)
Quod si recipiatur motus terrae ab occidente in orientem, eaedem manent quaestiones.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 462:12)
Invenitur autem in aliis corporibus in gradu quodam inferiore;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 464:5)
Incorporationes etiam, et mistiones subitae et praecipitatae per ignem, longe inferiores sunt illis, quae fiunt per moram.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 488:7)
Neque omittendi sunt consensus inter motus et affectus lunae et passiones corporum inferiorum, prout ex experimentis agriculturae, nauticae, et medicinae, aut alias cum delectu severo et sincero colligi et recipi possint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:13)
aut gradu infimo, ut Conformes;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:45)
Poeta, qui sectam alioqui caeteris inferiorem ornavit, elegantissime dixit, suave est in litore stanti videre naves fluctibus exagitatas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 2:6)
Suave ad arcis fenestram stanti praelium comissum eiusque varios eventus inferius spectare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 2:7)
Imo legimus quod postquam Otho imperator seipsum interfecisset ipsa misericordia (quae affectus est omnium tenerrimus) multos provocarit ad commoriendum ex mera animi compassione erga dominum suum, ut fidissimos asseclas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:19)
Eadem fere res est quae adumbratur in portentoso illo antiquorum commento quod mysterio videtur non carere, imo et statum Christianum non obscure referre, nimium de Hercule, qui dum ad solvenda Promethei vincula proficisceretur (in Prometheo autem figura naturae humanae repraesentatur) Oceani longitudinem in poculo figulino emensus est, ubi ad vivum Christiana constantia depingitur, quae in fragili carnis testa per mundi fluctus undique circumfusos navigat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, V. DE REBUS ADVERSIS 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION