라틴어 문장 검색

quae est ista tam infesta ira quam per duas acies fusus sanguis explere non potuerit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 318:1)
deinde, postquam nemo obvius ibat, infestis signis ad castra hostium succedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 420:2)
suo magis inde impetu quam consilio ducis convolsis signis infesto agmine ad lapidem octavum viae quae nunc Appia est perveniunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 456:1)
qui pugnarent infestius, et alios duces senatus habuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 474:1)
et cum infestis cuspidibus concurrissent, Manli cuspis super galeam hostis, Maeci trans cervicem equi elapsa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 86:2)
itaque, si videatur eis, se ex Latinis et ex Volscis populis iuventute propere excita, rediturum infesto exercitu Capuam esse Romanosque nihil tum minus quam proelium exspectantes necopinato adventu perculsurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 159:1)
cuius cum feroci responso infestiores factos videret consul eos qui ante Privernatium causam impugnabant, ut ipse benigna interrogatione mitius responsum eliceret, quid si poenam inquit remittimus vobis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 299:1)
Fabius contione extemplo advocata obtestatus milites est ut, qua virtute rem publicam ab infestissimis hostibus defendissent, eadem se, cuius ductu auspicioque vicissent, ab impotenti crudelitate dictatoris tutarentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 430:1)
neque illum magistro equitum infestiorem quam tribunis militum, quam centurionibus, quam militibus esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 435:1)
neminem id Q. Fabio poenam deprecanti suam vitio versurum, sed dictatori, si occaecatus ira infestam multitudinem in se pravo certamine movisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 456:1)
magister equitum, iussus postero die adesse, cum omnes adfirmarent infestius Papirium exarsurum, agitatum contentione ipsa exacerbatumque, clam ex castris Romam profugit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 461:1)
hoc demum proelium Samnitium res ita infregit, ut omnibus conciliis fremerent minime id quidem mirum esse, si impio bello et contra foedus suscepto, infestioribus merito deis quam hominibus nihil prospere agerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 560:1)
Samnitibus pro superba pace infestissimum cernentibus renatum bellum, omnia quae deinde evenerunt non in animis solum sed prope in oculis esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 166:1)
artiora omnia adventus Publili fecit, qui obsidione delegata in curam collegae vacuus per agros cuncta infesta commeatibus hostium fecerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 187:1)
infestior tamen in erumpentes incessit nec magno certamine intra moenia compulit, tum totam aciem in Samnites obvertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 305:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION