라틴어 문장 검색

nam neque ambitionem militarem neque provinciam pessimo cuique obnoxiam, ne contumelias quidem adversum imperatorem infitiari poterat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 14장2)
simul causas cur non ipse, non Drusus profecti ad id bellum forent, adiunxit, magnitudinem imperii extollens, neque decorum principibus, si una alterave civitas turbet * * omissa urbe, unde in omnia regimen.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 47장3)
cur ergo olim parsimonia pollebat?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 54장8)
porro, si hi duxissent provincias, cur Dialibus id vetitum?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 58장2)
Ac forte illis diebus oblatum Caesari anceps periculum auxit vana rumoris praebuitque ipsi materiem cur amicitiae constantiaeque Seiani magis fideret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 59장1)
inter quae Haterius Agrippa consules anni prioris invasit, cur mutua accusatione intenta nunc silerent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 4장3)
ipsa ad perniciem Poppaeae festinat, subditis qui terrore carceris ad voluntariam mortem propellerent, adeo ignaro Caesare ut paucos post dies epulantem apud se maritum eius Scipionem percontaretur cur sine uxore discubuisset, atque ille functam fato responderet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 2장7)
cur hostem conciret?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 19장8)
nam postquam tormentis dilaniabatur, de se non <infitiatus> conscios non edidit, incertum an occultans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 22장3)
ita consilia Tiridati in contrarium vertebant, mittebatque oratores qui suo Parthorumque nomine expostularent cur datis nuper obsidibus redintegrataque amicitia, quae novis quoque beneficiis locum aperiret, vetere Armeniae possessione depelleretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 37장6)
cur enim neminem alium delectum qui saevienti impudicae vocem praeberet?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 43장8)
cur enim, si rem publicam egere libertate senatoria crederet, tam levia consectaretur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 49장2)
cur enim differri nuptias suas?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 1장2)
cuius aspectu (ipsa principis verba referam) 'cur', inquit, 'Nero * * * ' et posito metu nuptias Poppaeae ob eius modi terrores dilatas maturare parat Octaviamque coniugem amoliri, quamvis modeste ageret, nomine patris et studiis populi gravem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 59장7)
cur enim exercitum Romanum a Tigranocertis deductum?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 6장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION