라틴어 문장 검색

Amarissimam choleram tuae sensere fauces, egessisti acescentes et morbidos cibos, relevasti aestuantem stomachum:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:2)
Caesaris furor atque Pompei urbem Italiam, gentes nationes, totum denique qua patebat imperium quodam quasi diluvio et inflammatione corripuit, adeo ut non recte tantum civile dicatur, ac ne sociale quidem, sed nec externum, sed potius commune quoddam
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 3:1)
Saepe enim audivi poetam bonum neminem - id quod a Democrito et Platone in scriptis relictum esse dicunt - sine inflammatione animorum exsistere posse et sine quodam adflatu quasi furoris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 194:2)
Dysenteria et cholera, quae hygienicis apparatibus aquarumque copia incongruis importantur, multum afferunt doloris mortisque infantium.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 41:3)
alia, si sanguis in eas venas, quae spiritui accommodatae sunt, transfunditur et inflammationem, quam Graeci ΦΛΕΓΜΌΝΗΝ vocant, excitat, eaque inflammatio talem motum efficit, qualis in febre est, ut Erasistrato placuit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium35)
arterias], quae spiritui accommodatae sunt, transfunditur, et inflammationem, quam Graeci φλεγμονήν nominant, excitat, eaque inflammatio talem motum efficit, qualis in febre est, ut Erasistrato placuit;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 15:4)
alia, si sanguis in eas uenas, quae spiritui accommodatae sunt, transfunditur et inflammationem, quam Graeci *φ*λ*ε*γ*μ*ο*ν*η*ν nominant, excitat, eaque inflammatio talem motum efficit, qualis in febre est, ut Erasistrato placuit;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION