라틴어 문장 검색

nam sive aqua inter cutem quem implevit, sive in magno abscessu multum puris coit, simul id omne effudisse aeque mortiferum est, ac si quis sani corporis vulnere factus exsanguis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장98)
ne in ipso accessionis impetu, quia quod tum infusum est, alvo continetur, regestumque in caput multo gravius periculum efficit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장24)
Idque, quod infunditur, neque frigidum esse oportet neque calidum, ne alterutro modo laedat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장31)
Cum infusum est, quantum fieri potest, continere se in lecticulo debet aeger, nec primae cupiditati deiectionis protinus cedere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장32)
si multa, minui, si modica, inpleri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장4)
Nam et adstringitur aliquid eo dempto, quod interpositum, ut id laxaretur, effecerat, et mollitur eo detracto, quod duritiem creabat, et inpletur non ipsa frictione sed eo cibo, qui postea usque ad cutem digestione quadam relaxatam penetrat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장7)
Eadem autem modo in totis corporibus esse debet, ut cum infirmus aliquis implendus est, modo in partibus, aut quia ipsius eius membri inbecillitas id requirit aut quia alterius.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장21)
in piscibus quoque media aetas, quae non summam magnitudinem inplevit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장35)
aliae diem noctemque accessione et decessione implent, aliae minus, aliae plus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장22)
Neque inter magnos dolores neque increscente morbo tutum est aegrum cibo impleri, sed ubi inclinata iam in melius valetudo est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장53)
ac novissime rosa caput naresque implere, offerre etiam naribus rutam ex aceto contritam, movere sternumenta medicamentis in id efficacibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장43)
Utiles etiam in quibuscumque viribus duae herbae sunt, solanum et muralis, si simul ex utraque suco expresso caput impletur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장46)
nam neque aeger implendus est, ne insaniat, neque ieiunio utique vexandus, ne inbecillitate in cardiacum incidat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장78)
Si nimia tristitia, prodest lenis sed multa bis die frictio, item per caput aqua frigida infusa, demissumque corpus in aquam et oleum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장117)
Excitat autem validissime repente aqua frigida infusa.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION