라틴어 문장 검색

ne Othonianis quidem incruenta victoria fuit, quorum improvide secutos conversi equites circumvenerunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 15장5)
aptum tempus insidiis legere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 16장10)
equites procedere longius iussi et inritato proelio sponte refugi festinationem sequentium elicere, donec insidiae coorerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 24장5)
Vitelliani temere exurgentes cedente sensim Celso longius secuti ultro in insidias praecipitantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 25장2)
a parte alia propulsa quintanorum impetu tertia decima legio, circumventi plurium adcursu quartadecimani.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 43장4)
neque enim ambigua esse quae occurrant, noctem et ignotae situm urbis, intus hostis et cuncta insidiis opportuna.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 20장4)
Digresso Valente trepidos, qui Ariminum tenebant, Cornelius Fuscus, admoto exercitu et missis per proxima litorum Liburnicis, terra marique circumvenit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 42장1)
repentina vis dictatorem Caesarem oppresserat, occultae Gaium insidiae, nox et ignotum rus fugam Neronis absconderant, Piso et Galba tamquam in acie cecidere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 68장3)
superstantes maceriis hortorum Vitelliani ad serum usque diem saxis pilisque subeuntis arcebant, donec ab equitibus, qui porta Collina inruperant, circumvenirentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장11)
Tum invectus est Musonius Rufus in P. Celerem, a quo Baream Soranum falso testimonio circumventum arguebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 10장1)
ubi insidiae parum cessere, ad vim transgressus Canninefatis, Frisios, Batavos propriis cuneis componit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장4)
nec quievere Vbii quo minus praedas e Germania peterent, primo impune, dein circumventi sunt, per omne id bellum meliore usi fide quam fortuna.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 28장5)
plures quam iussum erat profecti palam in agmine fremebant, non se ultra famem, insidias legatorum toleraturos:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 35장10)
Labeo antequam circumveniretur profugit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 66장9)
mox in castra reversus palantis captarum apud Novaesium Bonnamque legionum manipulos et rarum apud signa militem ac prope circumventas aquilas videt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 77장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION