라틴어 문장 검색

In scientiis, quae in opinionibus et placitis fundatae sunt, bonus est usus anticipationum et dialecticae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 60:1)
Non, si omnia omnium aetatum ingenia coierint, et labores contulerint et transmiserint, progressus magnus fieri poterit in scientiis per anticipationes:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 62:1)
Frustra magnum expectatur augmentum in scientiis ex superinductione et insitione novorum super vetera;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 64:1)
verum illi exinde authoritatem sensus et intellectus destruunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 76:5)
Idola et notiones falsae, quae intellectum humanum jam occuparunt atque in eo alte haerent, non solum mentes hominum ita obsident, ut veritati aditus difficilis pateat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 78:1)
sed etiam dato et concesso aditu, illa rursus in ipsa instauratione scientiarum occurrent et molesta erunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 78:2)
Estque intellectus humanus instar speculi inaequalis ad radios rerum, qui suam naturam naturae rerum immiscet, eamque distorquet et inficit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 84:4)
Unde bene Heraclitus, homines scientias quaerere in minoribus mundis, et non in majore sive communi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 86:8)
Itaque mala et inepta verborum impositio miris modis intellectum obsidet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 88:4)
Sed verba plane vim faciunt intellectui, et omnia turbant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 88:6)
Neque rursus de philosophiis universalibus tantum hoc intelligimus, sed etiam de principiis et axiomatibus compluribus scientiarum, quae ex traditione et fide et neglectu invaluerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 90:6)
Verum de singulis istis generibus idolorum, fusius et distinctius dicendum est, ut intellectui humano cautum sit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 90:7)
Intellectus humanus ex proprietate sua facile supponit majorem ordinem et aequalitatem in rebus, quam invenit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 92:1)
Intellectus humanus in iis quae semel placuerunt (aut quia recepta sunt et credita, aut quia delectant), alia etiam omnia trahit ad suffragationem et consensum cum illis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:1)
At longe subtilius serpit hoc malum in philosophiis et scientiis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION