라틴어 문장 검색

intellexeram’, inquit, ‘si tacuisses’.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:14)
Nondum forte quid loquar intellegis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XV 1:3)
tristes uero esse uoluptatum exitus, quisquis reminisci libidinum suarum uolet intelleget.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIII 1:4)
Postremo, quod a qualibet re diuersum est id non est illud a quo intellegitur esse diuersum;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:17)
Sed quoniam te ad intellegendum promptissimum esse conspicio, crebras coaceruabo rationes;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:16)
— Perspicuum est. — Atque ut intellegas quaenam sit huius potentiae uis:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:13)
unde enim homini ratio, per quam voluntatem divinam perfecte investiget?
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 9 59:4)
Et quis eam investigabit?
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 10 60:5)
Et quis est qui hoc possit sufficienter investigare?
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 10 61:5)
Et, quia multa sunt de talibus quae fides ponit, quae per rationem humanam investigari non possunt, ideo ubi deficit ratio, ibi suppleat fides, quae confiteri debet potentiam divinam esse super cognitionem humanam.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 10 61:6)
Quid autem sit hoc summum bonum, quod est homini possibile, per rationem investigemus.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 1:3)
Intellectum enim delectat intellegentem, et quanto intellectum magis fuerit mirabile et magis nobile, et quanto intellectus comprehendens fuerit maioris virtutis in comprehendendo perfecte, tanto delectatio intellectualis est maior.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 2:4)
Unde ex hoc quod intellectum delectat intellegentem vult Philosophus in XI.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 2:7)
Et eadem modo intellegendum est de operibus aliarum virtutum moralium.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 3:4)
Tertium est quia in intellegendo et speculando non est peccatum, in simpliciter enim bonis non est possibilis excessus et peccatum;
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 7:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION