라틴어 문장 검색

priusquam in provincias novi magistratus proficiscerentur, supplicatio triduum pro collegio decemvirorum imperata fuit in omnibus compitis, quod luce inter horam tertiam ferme et quartam tenebrae obortae fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 430:1)
Huic sescenta talenta argenti sunt imperata;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 442:2)
itaque ad invidiam ei faciendam legatos Ambracienses in senatum subornatos criminibus introduxit, qui sibi, cum in pace essent imperataque prioribus consulibus fecissent et eadem oboedienter praestare M. Fulvio parati essent, bellum illatum questi, agros primum depopulatos, terrorem direptionis et caedis urbi iniectum, ut eo metu claudere cogerentur portas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 534:1)
nam nec gerendum mihi fuisse bellum cum Gallis, et gestum temere atque imprudenter . 'Non erant Galli hostes, sed tu eos imperata facientes violasti.'
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 594:2)
haec vox audita quidem cum omnium gemitu est, sed metum iniecit imperata recusandi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 453:1)
id modo petierunt ut Romani, quae viderentur, de Lacedaemoniis mutarent nec Achaeos religione obstringerent irrita ea, quae iureiurando sanxissent, faciendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 454:1)
et praetoribus Q. Petilio et Q. Fabio imperatum est ut Petilius duas legiones civium Romanorum tumultuarias scriberet et omnes minores quinquaginta annis sacramento rogaret, Fabio, ut sociis Latini nominis quindecim milia peditum, octingentos equites imperaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 309:1)
duumviri navales creati C. Matienus et C. Lucretius, navesque iis ornatae sunt, Matienoque, cuius ad Gallicum sinum provincia erat, imperatum est ut classem primo quoque tempore duceret in Ligurum oram, si quo usui esse L. Aemilio atque exercitui eius posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 310:1)
nec morati sunt quin decurrerent, sicut imperatum erat, ad castra;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 371:1)
ita in animum induxisse Ligurum gentem, nulla umquam arma nisi imperata a populo Romano sumere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 401:2)
ad consules irent, et quae ab iis imperata essent facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 403:1)
tum imperatum ut dimisso quem haberent exercitu reverterentur Romam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 429:3)
duae legiones civium Romanorum conscriptae, et decem milia peditum cum equitibus quingentis sociis nominis Latini imperata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 48:2)
M. Iunius consul ex Liguribus in provinciam Galliam transgressus, auxiliis protinus per civitates Galliae militibusque coloniis imperatis, Aquileiam pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 53:1)
stipendiariis veteribus duplex vectigal imperatum exactumque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 187:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION