라틴어 문장 검색

Et per punctum E iterum duc rectam AEC eadem lege ac prius, id est, ita ut ejus partes AE & EC sint ad invicem ut tempora inter observationes, V & W.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 6:7)
Comperimus etiam illic non ex auditu solum, sed ex veridica eorum relatione qui et participes fuere ejusdem tribulationis, in eodem sitis articulo viros et mulieres miseros cruciatus pertulisse, quod mens horrescat, auditus expavescat, et de tam miserabili infortunio in suis contremiscat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 4:1)
Imperator vero audita Bulgarorum legatione per eosdem, qui ad eum missi fuerant, legatos regi eorum missis litteris, prout videbatur, respondit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 307:3)
bene quod apud te, Maxime, causa agitur, qui pro tua eruditione legisti profecto Aristotelis περι` ζώͺων γενέσεωσ, περι` ζώͺων ἀνατομῆσ, περι` ζώͺων ἱστορίασ multiiuga uolumina, praeterea problemata innumera eiusdem, tum ex eadem secta ceterorum, in quibus id genus uaria tractantur.
(아풀레이우스, 변명 34:4)
Rursus, inquit, si duo sint quibus idem secundum naturam propositum sit, eorumque unus naturali officio id ipsum agat atque perficiat, alter uero naturale illud officium minime amministrare queat, alio uero modo quam naturae conuenit non quidem impleat propositum suum sed imitetur implentem, quemnam horum ualentiorem esse decernis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:1)
consulatum ei adceleraverat Augustus ut Labeonem Antistium isdem artibus praecellentem dignatione eius magistratus antiret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 75장2)
Hostius belli Histrici primo percutit atque hastam pilans prae pondere frangit 'pilans' id est figens, idem sententia praesto pectore pilata, id est fixa, stabilis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 12113)
mihi quoque hoc idem maxime placuit et eo magis quod nihil est in ea nisi optimi civis, sed ita optimi ut tempora;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 51 4:5)
sicut scribis tibi id esse referendum, idem ipse sentio, neque in eo quicquam a meis rationibus discrepabunt tuae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 20 9:1)
ortus enim erat de Gothis et Iutis, de semine scilicet Stuf et Wihtgar, duorum fratrum et etiam comitum, qui, accepta potestate Uuectae insulae ab avunculo suo Cerdic rege et Cynric filio suo, consobrino eorum, paucos Britones eiusdem insulae accolas, quos in ea invenire potuerunt, in loco, qui dicitur Guuihtgaraburhg, occiderunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 2 5:5)
"Quanto opere vos, Quirites, contemnerent patres, quam indignos ducerent qui una secum urbe intra eadem moenia viveretis, saepe equidem et ante videor animadvertisse, nunc tamen maxime quod adeo atroces in has rogationes nostras coorti sunt, quibus quid aliud quam admonemus cives nos eorum esse, et si non easdem opes habere, eandem tamen patriam incolere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 25:1)
Sed id nos in isdem commentariis P. Nigidii, cum eos non, opinor, incuriose legissemus, nusquam invenimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIV 4:2)
Rursum potest de eo quod est idem, fieri certamen, ut an idem sit utile quod honestum est. Sed haec quomodo diffinitioni est aggreganda?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 41:7)
atque ut intellegamus nihil horum esse fortuitum et haec omnia esse opera providae sollertisque naturae, quae multiplices fetus procreant, ut sues ut canes, is mammarum data est multitudo, quas easdem paucas habent eae bestiae quae pauca gignunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 128:4)
Horum arcuum nascentium ratio prima duplicata est eadem quae rectangulorum GHY, ghy, id est, eadem quae linearum GH, gh adeoq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 35:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION