라틴어 문장 검색

est enim eloquentia una quaedam de summis virtutibus, et ipse Cicero sua persona cum ad Brutum in epistulis, tum aliis etiam locis virtutem eam appellet?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 331:3)
equidem non reperio quidquam tanta eloquentiae fama dignum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 15:3)
praecipuum vero lumen sicut eloquentiae ita praeceptis quoque eius dedit, unicum apud nos specimen orandi docendique oratorias artes, M. Tullius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 23:1)
idem in Oratore quinque rebus constare eloquentiam dicit, in quibus postea scriptis certior eius sententia est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 38:3)
nam et philippicas Demosthenis iisdem quibus habitas in iudiciis orationes video eminere virtutibus, et Ciceronis sententiae et contiones non minus clarum, quam est in accusationibus ac defensionibus, eloquentiae lumen ostendunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 282:1)
aut studia, ne fefellisse in iis videar principem ut in omnibus, ita in eloquentia quoque eminentissimum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 4:2)
inde illa veterum circa occultandam eloquentiam simulatio multum ab hac nostrorum temporum iactatione diversa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 18:2)
etiam partis adversae patronus dabit exordio materiam, interim cum honore, si eloquentiam eius et gratiam nos timere fingendo, ut ea sint iudici, fecerimus, interim per contumeliam, sed hoc perquam raro, ut Asinius pro heredibus Labienum adversarii patronum inter argumenta causae malae posuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 20:2)
neque enim aliud in eloquentia, cuncta experti, difficilius reperient quam id, quod se fuisse dicturos omnes putant, postquam audierunt, quia non bona iudicant esse illa, sed vera.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 127:1)
Non enim solum oratoris est docere, sed plus eloquentia circa movendum valet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 256:3)
Sed ut ipsa per se carent arte, ita summis eloquentiae viribus et adlevanda sunt plerumque et refellenda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 9:2)
illud quoque studiosi eloquentiae cogitent, neque omnibus in causis, quae demonstravimus, posse reperiri;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 216:1)
cuius usus qualis esse deberet, idem optimus auctor ac magister eloquentiae ostendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 237:2)
quapropter eloquentiam, licet hanc (ut sentio enim, dicam) libidinosam resupina voluptate auditoria probent, nullam esse existimabo, quae ne minimum quidem in se indicium masculi et incorrupti, ne dicam gravis et sancti viri, ostentet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 284:1)
nos, qui oratorem studemus effingere, non arma sed tympana eloquentiae demus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 285:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION