-
Construebantur ergo ecclesiae per loca, confluebant ad audiendum uerbum populi gaudentes, donabantur munere regio possessiones et territoria ad instituenda monasteria, inbuebantur praeceptoribus Scottis paruuli Anglorum una cum maioribus studiis et obseruatione disciplinae regularis.
- (베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. III. 1:9)
-
quia tempore non pauco inter studia diuinae lectionis, uitiorum potius inplicamentis, quam diuinis solebam seruire mandatis.
- (베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIII.10)
-
industriam faciendi simul et docendi mandata caelestia, solertiam lectionis et uigiliarum, auctoritatem sacerdote dignam, redarguendi superbos ac potentes, pariter et infirmos consolandi, ac pauperes recreandi uel defendendi clementiam.
- (베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII. 1:15)
-
Ab ipso tempore pueritiae suae curam non modicam lectionibus sacris simul et monasticis exhibebat disciplinis, et, quod maxime sanctos decet, cuncta, quae agenda didicerat, sollicitus agere curabat.
- (베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX.12)
-
Erant ibidem eo tempore multi nobilium simul et mediocrium de gente Anglorum, qui tempore Finani et Colmani episcoporum, relicta insula patria, uel diuinae lectionis, uel continentioris uitae gratia illo secesserant.
- (베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII.6)
-
Et quidam quidem mox se monasticae conuersationi fideliter mancipauerunt, alii magis circueundo per cellas magistrorum, lectioni operam dare gaudebant;
- (베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII.7)
-
humilitati, continentiae, lectioni operam dare;
- (베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVIII. 1:3)
-
Quo adhuc in transmarinis partibus propter ordinationem demorante, imitatus industriam filii rex Osuiu misit Cantiam uirum sanctum, modestum moribus, scripturarum lectione sufficienter instructum, et ea, quae in scripturis agenda didicerat, operibus solerter exsequentem, qui Eburacensis ecclesiae ordinaretur episcopus.
- (베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVIII.5)
-
dum et fortissimos Christianosque habentes reges cunctis barbaris nationibus essent terrori, et omnium uota ad nuper audita caelestis regni gaudia penderent, et quicumque lectionibus sacris cuperent erudiri, haberent in promtu magistros, qui docerent.
- (베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. II. 1:3)
-
Denique cum episcopo in praefata mansione pro suae reuerentia deuotionis inter fratres habitus, cum illi intus lectioni uacabant, ipse foris, quae opus esse uidebantur, operabatur.
- (베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 1:8)
-
Qui cum die quadam tale aliquid foris ageret, digressis ad ecclesiam sociis, ut dicere coeperam, et episcopus solus in oratorio loci lectioni uel orationi operam daret, diuit repente, ut postea referebat, uocem suauissimam cantantium atque laetantium de caelo ad terras usque descendere;
- (베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 1:9)
-
Tantum lectioni diuinarum scripturarum suos uacare subditos, tantum operibus iustitiae se exercere faciebat, ut facillime uiderentur ibidem, qui ecclesiasticum gradum, hoc est altaris officium, apte subirent, plurimi posse repperiri.
- (베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 1:11)
-
De medio nunc dicamus, quia, cum in utroque Hildae abbatissae monasterio lectioni et obseruationi scripturarum operam dedisset, tandem perfectiora desiderans, uenit Cantiam ad archiepiscopum beatae recordationis Theodorum;
- (베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 2:1)
-
ubi postquam aliquandiu lectionibus sacris uacauit, etiam Romam adire curauit, quod eo tempore magnae uirtutis aestimabatur;
- (베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 2:2)
-
Est mansio quaedam secretior, nemore raro et uallo circumdata, non longe ab Hagustaldensi ecclesia, id est unius ferme miliarii et dimidii spatio interfluente Tino amne separata, habens clymeterium sancti Michahelis archangeli, in qua uir Dei saepius, ubi oportunitas adridebat temporis, et maxime in quadragesima, manere cum paucis, atque orationibus ac lectioni quietus operam dare consueuerat.
- (베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. II.5)