라틴어 문장 검색

CAERIMONIAE impositae flamini Diali multae, item castus multiplices, quos in libris qui De Sacerdotibus Publicis compositi sunt, item in Fabii Pictoris librorum primo scriptos legimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 2:1)
deque eo certamine quod aput Mausoli sepulcrum a scriptoribus inclutis decertatum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVIII 1:2)
Mausolus autem fuit, ut M. Tullius ait, rex terrae Cariae, ut quidam Graecarum historiarum scriptores, provinciae praefectus σατράπην Graeci vocant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVIII 3:1)
Nam si me inquit non fallit quod quidem in primori pueritia legerim, verba haec sunt Demosthenis adversus eum, qui, ut tu nunc facis, peccatum suum peccatis alienis exemptum purgatumque ibat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIX 4:1)
Extremam istius vocis syllabam tum per e tum per i scriptam legi;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 9:1)
Propterea negant aput scriptorem idoneum aut navium transgressum reperiri posse aut pro transfretatione transgressum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 6:2)
Vetus autem quaestio et a multis scriptoribus Graecis tractata, an quid et quantum Pyrronios et Academicos philosophos intersit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, V 7:1)
Nusquam igitur scriptum invenire est, apud idoneos quidem scriptores, aut me hercle feminam dicere aut me castor virum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 4:2)
Legerat autem ille apludam veteres rusticos frumenti furfurem dixisse idque a Plauto in comoedia, si ea Plauti est, quae Astraba inscripta est, positum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 6:1)
Item flocces audierat prisca voce significare vini faecem e vinaceis expressam, sicuti fraces ex oleis, idque aput Caecilium in Polumenis legerat, eaque sibi duo verba ad orationum ornamenta servaverat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 7:1)
Non enim Lucilium, inquit, legistis, qui tergiversatorem ' bovinatorem' dicit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 10:1)
Ea cum legisset M. Cato:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VIII 5:1)
APUD Titum Castricium, disciplinae rhetoricae doctorem, gravi atque firmo iudicio virum, legebatur oratio C. Gracchi In P. Popilium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIII 2:1)
Nihil erat prorsus quod aut meminissem legere me aut, si etiam vellem fingere, quod non insigniter asperum absurdumque esset, si ex multitudine et negotio verbum unum compingerem, sicuti multiiuga dicimus et multicolora et multiformia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVI 5:1)
EDICTA veterum praetorum sedentibus forte nobis in bibliotheca templi Traiani et aliud quid quaerentibus cum in manus incidissent, legere atque cognoscere libitum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVII 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION