라틴어 문장 검색

Cumque venerunt in quendam valle, ubi ipsis Sarracini fidentes absque ullo timore, annonam metentes, simul cum captivi quas habebant, tunc christiani inruentes super illos, et Sarracini quanti ibi invenerunt occiderunt, et captivi liberaverunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 149)
Tunc domnus ac gloriosus Carolus rex praespexit una cum sacerdotibus vel ceteris obtimatibus suis, ut non terra deleretur illa et episcopia vel monasteria non desertarentur, elegit XII obsides et tertium decimum filium supradicti ducis nomine Grimoaldum .
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 95:11)
et ea quidem pars, quae ad Sardiniam est delata, pene tota deleta est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 812 214:4)
Et in multis regionibus fruges *grandinis vastatione deletae atque in quibusdam locis simul cum ipsa grandine veri lapides atque ingentis ponderis decidere visi;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 295:5)
Aeblus et Asinarius comites cum copiis Wasconum ad Pampilonam missi, cum peracto iam sibi iniuncto negotio reverterentur, in ipso Pirinei iugo perfidia montanorum in insidias deducti ac circumventi capti sunt, et copiae, quas secum habuere, pene usque ad internicionem deletae;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 302:1)
Et facta pactione spoliantur aecclesiae, et omne regnum ad hoc tributum dat, ut ab hac liberarentur clade.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:2)
Post haec Scaldum fluvium intrant et omnem Bracbantisiorum terram incendio et ferro delent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 7:3)
Mittuntque ad eos qui trans Scaldum erant, ut die statuta venientes, hi ex una parte fluminis hique ex alia eosque delerent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 13:2)
Indeque Menapios atque Suevos usque ad internitionem delevere, quia valde illis infesti erant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 13:10)
Interim Hludowicus rex gravi dolore contristatus, videns regnum deleri, convocato exercitu praeparat se ad proelium.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:1)
Indeque omne regnum usque Hisam ferro et igne devastant, subversis moeniis et monasteriis atque aecclesiis usque ad solum dirutis servitoribusque divini cultus aut gladio aut fame peremptis aut ultra mare venditis et accolis terrae deletis, nemine sibi resistente.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 19:7)
Sed Nortmanni trans Scaldum agentes praedas more sibi solito ferro et igne cuncta devastant, aecclesias, monasteria, civitates, vicos, habitatores usque ad internitionem *deletis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 24:1)
Gauzlinus vero, dum omnibus modis populo Christiano iuvare studeret, cum Sigefrido rege Danorum amicitiam fecit, ut per hoc civitas ab obsidione liberaretur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 29:3)
Sed omnibus magna instantia ad Deum clamantibus semper liberati sunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 30:9)
gladio etiam nobilioribus praedicti castri deletis, ad ultimum capta est munitio dicti castri, interfectis eius habitatoribus, ipsumque castrum funditus terrae coaequatum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 42:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION