라틴어 문장 검색

Exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan ad perdendum eos, dedit ei, ut reginae ostenderet et moneret eam, ut intraret ad regem et deprecaretur eum et rogaret pro populo suo. 8a " Memor, inquit, dierum humilitatis tuae, quando nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem. Et tu, invoca Dominum et loquere regi pro nobis et libera nos de morte ".
(불가타 성경, 에스테르기, 4장8)
rursum mandavit Esther dicens: " Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es, prae cunctis Iudaeis.
(불가타 성경, 에스테르기, 4장13)
Non te pigeat visitare infirmum, ex his enim in dilectione firmaberis.
(불가타 성경, 집회서, 7장39)
et ossa ipsius visitata sunt et post mortem prophetaverunt.
(불가타 성경, 집회서, 49장18)
Quomodo ergo non est sentiendum quia non sunt dii, qui nec liberant se de bello nec de malis?
(불가타 성경, 바룩서, 4장49)
Iudicium quoque eorum non discernent nec regiones liberabunt iniuriam patientes, quia nihil possunt sicut corniculae inter medium caeli et terrae.
(불가타 성경, 바룩서, 4장53)
Etenim cum inciderit in domum deorum ligneorum vel inauratorum vel inargentatorum ignis, sacerdotes quidem ipsorum fugient et liberabuntur; ipsi vero sicut trabes in medio comburentur.
(불가타 성경, 바룩서, 4장54)
Neque a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et inaurati et inargentati;
(불가타 성경, 바룩서, 4장56)
Et dixit Dominus ad eum: " Voca nomen eius 'Iezrahel', quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iehu et cessare faciam regnum domus Israel;
(불가타 성경, 호세아서, 1장4)
Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos, sed mei obliviscebatur, dicit Dominus.
(불가타 성경, 호세아서, 2장15)
Et erit sicut populus sic sacerdos; et visitabo super eum vias eius et opera eius reddam ei.
(불가타 성경, 호세아서, 4장9)
Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras, cum adulteraverint, quoniam hi ipsi cum meretricibus secedunt et cum prostibulis delubrorum sacrificant, et populus non intellegens corruet.
(불가타 성경, 호세아서, 4장14)
Hostias amant, immolant carnes et comedunt; sed Dominus non suscipiet eas. Nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum: ipsi in Aegyptum convertentur.
(불가타 성경, 호세아서, 8장13)
Profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa; recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum.
(불가타 성경, 호세아서, 9장9)
De manu inferni liberabo eos, de morte redimam eos? Ubi pestilentiae tuae, o mors? Ubi pestis tua, inferne? Consolatio abscondita est ab oculis meis ".
(불가타 성경, 호세아서, 13장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION