라틴어 문장 검색

[Iamque adeo super unus eram, cum limina Vestae servantem et tacitam secreta in sede latentem Tyndarida aspicio:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 24:1)
Nusquam abero, et tutum patrio te limine sistam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 25:18)
Atque ubi iam patriae perventum ad limina sedis antiquasque domos, genitor, quem tollere in altos optabam primum montis primumque petebam, abnegat excisa vitam producere Troia exsiliumque pati.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 27:1)
Ecce autem complexa pedes in limine coniunx haerebat, parvumque patri tendebat Iulum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 29:2)
Principio muros obscuraque limina portae, qua gressum extuleram, repeto, et vestigia retro observata sequor per noctem et lumine lustro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 32:1)
Iamque iugis summae surgebat Lucifer Idae ducebatque diem, Danaique obsessa tenebant limina portarum, nec spes opis ulla dabatur;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 33:4)
tremere omnia visa repente, liminaque laurusque dei, totusque moveri mons circum, et mugire adytis cortina reclusis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 7:2)
"Quod tibi delato Ortygiam dicturus Apollo est, hic canit, et tua nos en ultro ad limina mittit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 10:4)
Talia fundebat lacrimans longosque ciebat incassum fletus, cum sese a moenibus heros Priamides multis Helenus comitantibus adfert, adgnoscitque suos, laetusque ad limina ducit, et multum lacrimas verba inter singula fundit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 15:12)
Procedo, et parvam Troiam simulataque magnis Pergama, et arentem Xanthi cognomine rivum adgnosco, Scaeaeque amplector limina portae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 15:13)
Hic Helenus, caesis primum de more iuvencis, exorat pacem divom, vittasque resolvit sacrati capitis, meque ad tua limina, Phoebe, ipse manu multo suspensum numine ducit, atque haec deinde canit divino ex ore sacerdos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 16:6)
Hic me, dum trepidi crudelia limina linquunt, inmemores socii vasto Cyclopis in antro deseruere.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 26:3)
Vidi egomet, duo de numero cum corpora nostro prensa manu magna, medio resupinus in antro, frangeret ad saxum, sanieque aspersa natarent limina;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 26:8)
At regina gravi iamdudum saucia cura volnus alit venis, et caeco carpitur igni.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 1:1)
Reginam thalamo cunctantem ad limina primi Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro stat sonipes, ac frena ferox spumantia mandit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION