라틴어 문장 검색

confide regnis, cum levis magnas opes huc ferat et illuc casus - hoc reges habent magnificum et ingens, nulla quod rapiat dies:
(세네카, 메데아 4:45)
armis fideque militis tutus fuit, pietate nati factus eximia deus, post fata consecratus et templis datus.
(세네카, 옥타비아 8:16)
et ingeni sollertis eximium decus
(세네카, Phoenissae 242:1)
sed non minus multa magnifice dixit quam corrupte:
(세네카, Suasoriae, chapter 1 16:2)
Magnifica verba mors prope admota excutit.
(세네카, Troades 594:1)
Rex magnifice, nonne dixisti filium tuum esse mutum?
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 2:57)
"quid quod tibi princeps est nunc eximius, quem praescia saecula clamant venturum excidio Libyae, qui tertius ex me accipiet nomen?"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 50)
seu nos Lirnpidii lares habebant, civis magnifici virique summi, fraternam bene regulam sequentis;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium107)
seu nos eximii simul tenebat nectens officiositas Marini, cuius sedulitas sodalitasque aeterna mihi laude sunt colendae;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium108)
Vir magnificus Hesperius, gemma amicorum litterarumque, nuper urbe cum rediit e Tolosatium, praecipere te dixit, ut epistularum curam iam terminals libris earum converteremus ad stilum historiae, reverentia summa, summo et 3 affectu talem atque tantam sententiam amplector;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Leoni suo salutem 1:1)
habetis historiam iuvenis eximii, fabulam 1 Miletiae 2 vel Atticae parem, simul et ignoscite praeter aequum epistularem formulam porrigenti, quam ob hoc stilo morante produxi, ut non tamquam ignotum recipietis quem civem beneficiis reddidistis, pariter et natura comparatum est, ut quibus impendimus studium praestemus affectum, vos vero Eustachium pontificem tunc ex asse digno herede 3 decessisse monstrabitis, si ut propinquis testamenti, sic clientibus patrocinii legata solvatis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 9:1)
placidoque satae Lycomede sorores luce sacra patriis, quae rara licentia, muris exierant dare veris opes divaeque severas fronde ligare comas et spargere floribus hastam, omnibus eximium formae decus, omnibus idem cultus et expleto teneri iam fine pudoris virginitas matura toris annique tumentes, sed quantum virides pelagi venus addita Nymphas obruit, aut umeris quantum Diana relinquit Naidas, effulget tantum regina decori Deidamia chori pulchrisque sororibus obstat, illius et roseo flammatur purpura vultu et gemmis lux maior inest et blandius aurum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권121)
eximius licet ille animi meritusque doleri:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati51)
haud quamquam proprio mihi cognita visu, sed decus eximium famae par reddit imago, vultibus et similis natorum gratia monstrat, nec vulgare genus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum44)
morum iura viris solum et sine fascibus aequum, quid nunc magnificas species cultusque locorum templaque et innumeris spatia interstincta columnis, et geminam molem nudi tectique theatri et Capitolinis quinquennia proxima lustris, quid laudem litus libertatemque Menandri, quam Romanus honos et Graia licentia miscent?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 35)

SEARCH

MENU NAVIGATION