라틴어 문장 검색

Sinite inquit illas gloria vana frui Et usurpare vestri ornatum muneris, Pares dum non sint vestrae fortitudinis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De capris barbatis.2)
Sic quod magnificum referente alio fuisset, ipso qui gesserat recensente vanescit;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 15:2)
Non enim amputata oratio et abscisa, sed lata et magnifica et excelsa tonat fulgurat, omnia denique perturbat ac miscet.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 19:2)
Aderam Bacticis mecumque Lucceius Albinus, vir in dicendo copiosus ornatus;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 6:1)
Ad hoc quidam ornatus adulescens scissis tunicis, ut in frequentia solet fieri, sola velatus toga perstitit et quidem horis septem.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 16 2:1)
E regione stibadii adversum cubiculum tantum stibadio reddit ornatus, quantum accipit ab illo.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 37:4)
Recepi litteras tuas ex quibus cognovi speciosissimam te porticum sub tuo filiique tui nomine dedicasse, sequenti die in portarum ornatum pecuniam promisisse, ut initium novae liberalitatis esset consummatio prioris.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 11 1:1)
Stat Clitumnus ipse amictus ornatusque praetexta;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 5:2)
Sed opus est examine et libra, incredibile sint haec et inania an magnifica caelestia.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 7:1)
ex quo cognosces multa Polyaenum in eiusdem domus ornatum reliquisse, quae ut domus ipsa perierunt, a me tamen in quantum potuerit requirentur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 70 4:2)
quod paulo tardius feci, dum requiro gemmam, quam sibi habentem imaginem Pacori et quibus ornatus fuisset subtractam indicabat.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 74 2:2)
Haec tibi magnificus pompa triumphus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 221)
I nunc, magnificos victor molire triumphos, Cinge comam lauro votaque redde Iovi, Quaeque tuos currus comitantum turba sequetur, Clamet 'io!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 731)
sive dies suberit natalis, sive Kalendae, quas Venerem Marti continuasse iuvat, sive erit ornatus non ut fuit ante sigillis, sed regum positas Circus habebit opes, differ opus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:272)
nec genus ornatus unum est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION