라틴어 문장 검색

per quem virtutes corporum magis aut minus impediuntur aut provehuntur a mediis ipsorum, pro natura corporum et virtutum operantium, atque etiam medii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 463:2)
Etiam quod appetitus qui sunt boni privati, non praevalent plerunque contra appetitus boni magis publici, nisi in parvis quantis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 473:3)
propterea quod in corporibus paulo magis dissimilaribus similia efficiat mora temporis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:26)
Dominus enim est homo motuum violentorum, magis quam caeterorum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:33)
Attamen istae quaterniones geminae, sive magnae rerum tribus (utraque intra ordines suos), copia materiae atque densitate immensum differunt, sed schematismo valde conveniunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 491:16)
et quae sint ex his pro varietate glebarum magis aptae et auxiliares.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 492:8)
In qua parte non injucundum foret experimentum, quod noviter audivimus esse tentatum, de insitione arborum sylvestrium (quae hucusque in arboribus hortensibus fieri consuevit), unde folia et glandes majorem in modum amplificantur, et arbores fiunt magis umbrosae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 492:11)
Sane hoc dictum in poesi fuisset tolerabilius, ubi transcendentia ista magis probantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, V. DE REBUS ADVERSIS 1:5)
Videmus certe in acupictis melius placere cum imagines coloris lucidioris sunt, stamen autem telae coloris magis opaci, quam cum stamen ipsum spendidius est, imagines autem tenebrosiores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, V. DE REBUS ADVERSIS 1:13)
Quinetiam in aliorum notam haec fortunae collatio magis incurrit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 8:4)
Nam in consiliis capiendis pericula ante oculos habere bonum est, in executione autem oculos claudere oportet, nisi pericula valde magna fuerint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:47)
Etenim erga huiusmodi proceres populus magis propendet, utpote natos quodammodo ad imperandum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 2:13)
Nam ut plurimum contemptae facilius evanescunt, et conatus sedulus eas coercendi nihil aliud fere efficit quam ut durent magis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 5:7)
Saepius autem contingit illud de quo loquitur poeta, materiam superabit opus, nempe ut manufactura et vectura materiae pretium excedat, et statum magis locupletet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 16:4)
Sunt qui magis innituntur dolis quos aliis struunt, quam consiliis solidis et sanis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 20:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION