라틴어 문장 검색

nam Lantfridus ac Sigimundus ambo defuncti erant.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 150:6)
Mansitque apud illum dies octo et, sicut dictum est, Romam repedavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 804 164:9)
Radbertus missus imperatoris, qui de Oriente revertebatur, defunctus est;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 178:1)
Aureolus comes, qui in commercio Hispaniae atque Galliae trans Pirineum contra Oscam et Caesaraugustam residebat, defunctus est;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 195:1)
Nec multo post Hemmingus Danorum rex defunctus nuntiatur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 812 212:2)
Interea Borna dux Dalmatiae atque Liburniae defunctus est, et petente populo atque imperatore consentiente nepos illius nomine Ladasclavus successor ei constitutus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 270:1)
qui, cum in Saxoniam venisset, aegritudine decubuit perceptoque baptismi sacramento defunctus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 274:4)
Suppone apud Spoletium, sicut dictum erat, defuncto eundem ducatum Adalhardus comes palatii, qui iunior vocabatur, accepit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 301:1)
Quo defuncto Gregorius presbyter tituli sancti Marci electus, sed non prius ordinatus est, quam legatus imperatoris Romam venit et electionem populi, qualis esset, examinavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 326:3)
Deinde inito consilio, ut ultionem huius facti praevenirent, missa legatione ad imperatorem, quam inviti et quanta necessitate coacti id fecerint, exposuerunt, se tamen ad satisfactionem esse paratos, et hoc in imperatoris esset arbitrio, qualiter ita fieret emendatum, ut de reliquo inter partes pax firma maneret.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 828 331:3)
Unde egrotare coepit et delatus apud Sanctum Dionisium, Nonis Augusti defunctus maximum dolorem Francis reliquit, sepultusque est in aecclesia sancti Dionisii.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 18:4)
Et dum rex aprum vellet percutere, quidam e suis Bertoldus nomine, cum ei iuvare vellet, casu regem in tibia vulneravit, et accepto vulnere supervixit plus VII diebus atque in eodem loco defunctus est . . . . .
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 24:10)
At ille benigne suscepit eum et cum honore hortatusque est, ut in sua promissione maneret, iussitque, ut secum iret ad condictum placitum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 38:2)
Quas res si reputas, non immerito miraberis, quod Georgio Pertz hos annales, qui medio aevo fere incogniti mansisse videntur, Xantenses nuncupare placuerit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 7:1)
Collatione autem eorum peracta, tripertitum est regnum Francorum, et domnus papa rediit in patriam suam, Lotharius mansit in Conpendio.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 51:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION