라틴어 문장 검색

Ex ceteris autem manifestis furibus liberos verberari addicique iusserunt ei cui furtum factum esset, si modo id luci fecissent neque se telo defendissent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 9:1)
servos item furti manifesti prensos verberibus adfici et e saxo praecipitari, sed pueros inpuberes praetoris arbitratu verberari voluerunt noxiamque ab his factam sarciri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 9:2)
Ea quoque furta quae per lancem liciumque concepta essent, proinde ac si manifesta forent, vindicaverunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 10:1)
Nam si qui super manifesto furto iure et ordine experiri velit, actio in quadruplum datur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 11:2)
Manifestum autem furtum est, ut ait Masurius, quod deprehenditur dum fit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 12:1)
Allis deinde furtis omnibus, quae nec manifesta appellantur, poenam imposuerunt dupli.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 16:1)
nam P. Scipio filiam virginem habens iam viro maturam, ibi tunc eodem in loco despondit eam Tiberio Graccho, quem probaverat elegeratque exploratissimo iudicii tempore, dum inimicus esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VIII 5:1)
Faceta responsio M. Ciceronis, amolientis a se crimen manifesti mendacii.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XII 1:1)
sed praeter eas omnis ipse unam probat, quod in eo monte Remus urbis condendae gratia auspicaverit avesque inritas habuerit superatusque in auspicio a Romulo sit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 6:2)
Ex his omnibus verbis Messalae manifestum fit, et qui sint magistratus minores et quamobrem minores appellentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 6:1)
Ex his verbis Messalae manifestum est, aliud esse cum populo agere, aliud contionem habere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVI 3:1)
Itidem in Secunda, simili usus modulamine, manifesto peccatu, inquit, non peccato;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 17:1)
Nemo ita vivebat ut nulla eius vitae pars summac turpitudinis esset expers, nemo ita in manifesto peccatu tenebatur ut cum inpudens fuisset in facto, tum inpudentior videretur, si negaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 18:2)
Huius autem vocis cum elegantior hoc in loco sonus est, tum ratio certa et probata est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 19:1)
si iudex forte id sciat, super qua re apud eum litigatur, eaque res uni ei, priusquam agi coepta aut in iudicium deducta sit, ex alio quodam negotio casuve aliquo cognita liquido et comperta sit, neque id tamen in agenda causa probetur, oporteatne eum secundum ea quae sciens venit iudicare, an secundum ea quae aguntur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION