라틴어 문장 검색

Simulachrum huius deae in monte Libano fingitur capite obnupto, specie tristi, faciem manu laeva intra amictum sustinens, lacrimae visione conspicientium manare creduntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 5:1)
quae imago, praeter quod lugentis est, ut diximus, deae, terrae quoque hiemalis est, quo tempore obnupta nubibus sole viduata stupet, fontesque veluti terrae oculi uberius manant, agrique interim suo cultu vidui maestam faciem sui monstrant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 5:2)
sed hic fluit et redundat, contra ille breviter et circumcise dicere adfectat:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 5:2)
Atque ille Graecus quidem fontes imitus ignis eructare in et fluere amnes fumi et flammarum fulva et tortuosa volumina in plagas maris ferre, quasi quosdam igneos angues, luculente dixit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 12:1)
Tum gelidus toto manabat corpore sudor.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 50:1)
Tunc timido manat ex omni corpore sudor
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 50:3)
Atque animi interpres manabat lingua cruore, Debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 9:4)
— Leni fluit agmine Thybris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 4:2)
Quod per amoenam urbem leni fluit agmine flumen
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 4:5)
Sed haec ab illo fluxerunt quod Pomponius in Atellania quae Kalendae Martiae inscribitur ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 13:1)
Erat videre permixtos rusticis servos haurire vel de expresso vel de sponte fluente mustum, nec tamen ebrietate capi.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 14:2)
Quae igitur ratio facit ut rivatim aquae de Ponto fluant, cum foris influentes aquas Pontus accipiat?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 36:1)
Ergo censet Epicurus ab omnibus corporibus iugi fluore quaepiam simulachra manare, nec umquam tantulam moram intervenire quin ultra ferantur inani figura cohaerentes corporum exuviae:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 4:1)
Si secundo inhaereat, ut dicat perpetuo fluore rerum omnium manare simulachra, quaero quamdiu cohaerentia permanent nullo coagulo iuncta ad permanendum?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 10:1)
nuda iam crate fluentes Invadunt clypeos, curvataque cuspide pile, Et scabros nigrae morsu rubiginis enses.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:51)

SEARCH

MENU NAVIGATION