라틴어 문장 검색

ut cum Hannibalis bellicis laudibus ampliatur virtus Scipionis, et fortitudinem Gallorum Germanorumque miramur, quo sit maior C. Caesaris gloria.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 174:3)
nam nec omnibus, qui fuerint manu prompti, viri fortis nomen concesserim, quia sine virtute intelligi non potest fortitudo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 29:3)
nam quomodo pugnam ineuntibus tot simul metus laboris, dolorum, postremo mortis ipsius exciderint, nisi in eorum locum pietas et fortitudo et honesti praesens imago successerit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 34:2)
An de iustitia, fortitudine, abstinentia, temperantia, pietate non plurima dicet orator?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 69:1)
An fortitudinem, iustitiam, fidem, continentiam, frugalitatem, contemptum doloris ac mortis melius alii docebunt quam Fabricii, Curii, Reguli, Decii, Mucii aliique innumerabiles?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 82:1)
nam ut abominanda sunt contraria his vitia confidentiae, temeritatis, improbitatis, arrogantiae, ita citra constantiam, fiduciam, fortitudinem nihil ars, nihil , nihil profectus ipse profuerit, ut si des arma timidis et imbellibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 102:1)
ea mansuetudine atque misericordia senatum populi Romani semper fuisse, ut nemo umquam ab eo frustra auxilium petiverit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 34장3)
Hic mihi quisquam mansuetudinem et misericordiam nominat!
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장18)
quia bona aliena largiri liberalitas, malarum rerum audacia fortitudo vocatur, eo res publica in extremo sita est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장20)
Ne ista vobis mansuetudo et misericordia, si illi arma ceperint, in miseriam convortat!
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장46)
Apud maiores nostros A. Manlius Torquatus bello Gallico filium suum, quod is contra imperium in hostem pugnaverat, necari iussit atque ille egregius adulescens inmoderatae fortitudinis morte poenas dedit:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장54)
Ille mansuetudine et misericordia clarus factus, huic severitas dignitatem addiderat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 54장3)
Fortitudo et industria et ad bellum prompta mens tam in Persas quam in alte cinctos cadit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 2:7)
Vitia nobis sub virtutum nomine obrepunt, temeritas sub titulo fortitudinis latet, moderatio vocatur ignavia, pro cauto timidus accipitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 7:6)
nempe fortitudo optabilis est?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION