라틴어 문장 검색

- M. Horatius consul ea lege templum optimi maximi dedicavit anno post reges exactos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 31:1)
iactata res ad populum est vocatusque eo consul cum M. Horatium L. Valerium consules, C. Marcium Rutulum nuper, patrem eius qui tunc censor esset, non ex auctoritate senatus sed iussu populi triumphasse diceret, adiciebat se quoque laturum fuisse ad populum, ni sciret mancipia nobilium, tribunos plebis, legem impedituros;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 540:1)
Caecilius Metellus, pontifex maximus, A. Postumium consulem, quoniam idem et flamen Martialis erat, cum is ad bellum gerendum proficisci vellet, 'in urbe tenuit nec passus est a sacris recedere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVIIII Periocha14)
et flamen Martialis eo anno est mortuus M. Aemilius Regillus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 159:1)
Veturius Philo flamen Martialis in locum M. Aemili Regilli, qui priore anno mortuus erat, creatus inauguratusque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 533:3)
sacerdotes eo anno mortui sunt P. Quinctilius Varus flamen Martialis et M. Claudius Marcellus decemvir;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 218:1)
flamen Martialis inauguratus est eo anno L. Postumius Albinus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 172:2)
‘Hymen ō Hymenaee, Hymen ades ō Hymenaee!’ ubi ad Decimī aedēs pervēnērunt, Decimus Horātiam super līmen sustulit dōnaque eī obtulit, ignem et aquam, quod iam Horātia domina facta erat familiae.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Horiātiae nūptiae36)

SEARCH

MENU NAVIGATION