라틴어 문장 검색

delectasset enim te et Apri nostri accuratissimus sermo, cum Maternum ut omne ingenium ac studium suum ad causas agendas converteret exhortatus est, et Materni pro carminibus suis laeta, utque poetas defendi decebat, audentior et poetarum quam oratorum similior oratio.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 14장 2:2)
mox patre deterior silvosi habitator Olympi Iuppiter incesta spurcavit labe Lacaenas, nunc bove subvectam rapiens ad crimen amatam, nunc tener ac pluma levior blandosque susurros in morem recinens suave inmorientis oloris, capta quibus volucrem virguncula ferret amorem, nunc foribus surdis, sera quas vel pessulus artis firmarat cuneis, per tectum dives amator imbricibus ruptis undantis desuper auri infundens pluviam gremio excipientis amicae, armigero modo sordidulam curante rapinam conpressu inmundo miserum adficiens catamitum, pelice iam puero magis indignante sorore, haec causa est et origo mali, quod saecla vetusto hospite regnante crudus stupor aurea finxit, quodque novo ingenio versutus Iuppiter astus multiplices variosque dolos texebat, ut illum, vertere cum vellet pellem faciemque, putarent esse bovem, praedari aquilam, concumbere cycnum, et nummos fieri et gremium penetrare puellae, nam quid rusticitas non crederet indomitorum stulta virum, pecudes inter ritusque ferinos dedere sueta animum diae rationis egenum?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권41)

SEARCH

MENU NAVIGATION